422
Appendicis Harmonicorum
et motum substantiae vere 'physicae solitos aperire ratione mathematica.
Miror cur idem me factitantem reprehendas.
Sed quid ego multis de mea philosophandi methodo? cum tu vel jam
nunc in hujus analyseos fine capitalem aequivocationem in vocibus musica,
harmonica, inferas in sequentibus identidem iterandam, qua ambiguitate om
nem hunc, non meum tantum, sed etiam veterum conatum iri disceptationem
vocas. Egregiam vero palaestram, in qua transcurrimus alternis; ego mathe
maticam veterum methodum comprobans, in progressu circa particularia con
tra illos pugno, tu, methodum ipsorum ipsam generalem insimulans, in minu
tis nonnullis veterum assertorem te profiteris.
Medullam tu nescio quam divinae musicae producis, cujus umbrae sint
mathematica, quae vix tangant illam. Hanc medullam in visceribus naturae
recondis.
Error tibi est ingens in arte musicae, quod haec inter artes liberales
mathematicas collocatur. Vanam in ea umbram esse pronuncias, non tuni
cam, non corticem, per que eam ignorari ais essentiam interiorem seu nucleum.
Si hoc velles innuere, non acquiescendum esse philosopho in sonis ele-
mentaribus et sensuali musica, sed philosophandum altius, indagandumque
cum Jamblicho tuo, qui fiat, quod verbi causa ex intervallis tertia, quarta,
quinta, octava delectent, secunda et septima non delectent, non me tantum
haberes consentientem, sed neque apud veteres quidquam invenires, quod
incusares. Nam Ptolemaeo voluntas egregia fuit, hunc nucleum eruendi, qui
philosophandi etiam genus adhibuit sublime, nec indignum visum Porphyrio,
Jamblichi tui magistro, in quod ipse commentaretur. Atqui nullus veterum
harmonices interiorem essentiam ausus est exuere quantitatibus, quin potius
tam illi, quam qui illos est secutus, Proclus, geometriae thesauros altissime
extulerunt inque penitissimam animorum ipsiusque adeo divinitatis essentiam
recondiderunt. Quos quidem hac in parte et ego secutus sum strenue, dog
mata tamen illorum ex praescripto doctrinae catholicae correxi, uti lectores
hoc agnituros spero ex lectione potissimum libri mei IV. capitum priorum.
Hoc solum censui novandum, imo necessariis demonstrationibus adactus sum
novare, quod veteribus pro suis numeris, discreta quantitate, ipse substitui
circulum et figuras geometricas, quantitatem scilicet continuam.
Si haec veterum ratio enucleandi harmonices essentiam tibi non sorderet,
et si mathematica non in corticem aut tunicam relegares, imo vanam et
frivolam umbram indigetares, quin potius in ipsum nucleum reciperes, jam
porro nemo vere philosophandum tibi non applauderet asserenti, musicam
eandem esse in homine, quae est in mundo, eandem in elementis (ut sonos
intelligamus elementares), quae in planetis; eandem tandem in illis, quae in
ipso mundo archetypo, unde originaliter orta sit harmonia machinae totius.
Nam eadem iisdem pene verbis et me vides asserere passim, praesertim
libro III. fol. 136 et libr. IV. cap. 1, 2, 3.
Modicam enim hanc aequivocationem admittere cogimur jure gramma
tico, cum harmoniam alius quidem, usu jam trito, admittit solam illam con
centus, quae est cum sono, alius, secutus primam vocis originem, pro con
gruentia rerum geometricarum omnifaria recipit, alius, mediam incedens viam,
geometricas proportiones, quae inveniuntur in vocibus consonantibus, ubicun
que eas praeierea invenit, velut abstractas a subjectis subintelligit; quo sensu
ego his vocibus utor per totum fere opus meum. At tu, non contentus hisce
significatibus, vocem profers ulterius ad congruentias tam physicas agentium