Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 5)

424 
Appendicis Harmonicorum 
forte minus attentus ad verborum meorum sensum fuit, contemtum operis tui 
vicissim exuat. 44 ) 
Primum facio discrimen in materia. Nam cum nihil sit in toto mundo, 
quod operis tui amplitudo non complectatur, de ceteris quidem operis tui 
partibus unus ego non intercedo suffragiis tot doctorum virorum, quae al 
legas; quod vero partem illam attinet mathematices, quae harmonice dicitur, 
spero equidem, me diagrammatum meorum operosa suppellectili demonstrasse 
lectoribus egregiam voluntatem, conatum seu nisum, res ipsas involutas 
obscuritate in lucis intellectum proferendi, cum tu vicissim harmonica trac 
tes paulo aliter, illaque quantitatibus (id est meo judicio luce sua) spolies. 
Nam hoc secundum jam est discrimen observandum in verbis meis, quod illa 
non de profectu, sed de conatu loquuntur. Quid igitur tibi sit circa har 
monica propositum, jam supra dixisti, multa in pauca congregare , extractam 
harmonices essentiam colligere , faeculentam substantiam (quantitatum, ut infra 
explicas) rejicere, quod bonum est in suo proprio vasculo (sunt autem figurae 
hieroglyphicae, hoc est aenigmata) collocare. Hoc enim tibi est arcanum 
scientiae detegere , occultum manifestare , si rei harmonicae natura interna, 
vestibus exuta (quantitatum), includatur figurae hieroglyphicae naturae suae 
tuo judicio magis aptae, ut in ea tanquam in speculo vel aenigmate virtus 
ejus absque circuitione verborum oculis et animo conspiciatur. Quod igitur 
aenigmata tua, harmonica inquam, tenebrosa appello, loquor ex judicio et 
captu meo, et habeo te astipulatorem, qui negas, tuam intentionem subjici 
demonstrationibus mathematicis, sine quibus ego coecus sum; tibi tu videris 
luculentissime omnia depingere, figuris hieroglyphicis valde significantibus 
explicare. Et illud mihi et tibi hoc videtur; abundemus uterque suo sensu, 
judicet lector et composita lis erit. Illud solum mihi relinquatur, quod nulla 
injuria nec tuo in harmonicis scopo aenigmata, nec meo conatui rerum ob 
scurarum explicationem, quae fit per verba et quantitates, tribui. Nam illud 
de tuo scopo jam verbis tuis ipsius probavi, hoc de meo conatu rursum tute 
ipse analysi nona es fassus, me consonantias coelo, terra, non meliori via 
quam longitudinum proportione enucleare posse. Et passim verbositatem mihi 
objicis, qua re perspicuitatem utique solemus affectare, cum tu saepe loco 
verborum, quae recusas, exhibeas picturas. 
Neque tamen hoc idem est, ac si te dixissem celare mysteria veterum , 
quod est propositi. Etsi enim mihi, qui mathematicis demonstrationibus as 
suevi, multum tenebrarum offundunt in harmonicis hieroglyphica tua, fieri 
tamen potest et factum credo, ut tu existimaveris, te luculentissime omnia 
depingere. 46 ) Quin ne hoc quidem ausus fuissem dicere, quod tu pag. 12. 
de te credi vis, te occulta pro posse manifestasse, nam plura hic te posse, 
quam una vice libuit praestare, malim credere. 
Quae deinceps praecepta sapientum tute tibi ipsi objicis, mysteria phy 
sica revelanti, ea velim a te ipso dissolvi. Forsitan enim aliquid afferes, quo 
et ipse tueri me possim, harmonias coelestes in lucem proferens et silentium 
in scientia secreta recusans. Quin etiam tibi ipsi quaerenti tute respondeto, 
cur, cum arcana physica mundo propalatum eas, aenigmatibus potius utaris 
in vicem sermonis? 
Quaero vicissim ego, cur succenseas mihi, aenigmata tibi tribuenti, cum 
hac ipsa super re tam operose te defendendum tibi a linea 16. putaveris? 
Nonne ergo fateris aenigmata tenebrosa, si recte a te usurpata contendis , si 
exemplis te magnis munis? Eicetne mihi tuum in tanta sermonis inaequa
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.