Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 5)

Apologia. 
425 
litate agere interpretem? Et pandere te mysteria dicere vis, et id tamen 
facere caute per aenigmata, quibus arceantur oscitantes. Haec utique sincera 
est oratio mysticorum omnium; hanc laudo, quoad cetera, in harmonicis, 
disciplina mathematica, non recipio. Tu, si placet interpretamentum, cau 
sam dicito, cur igitur mihi succenseas, modum scribendi per aenigmata tibi 
tribuenti? Qua re tantum opprobriorum commerui, ut simiam me communi 
cum arte ipsa epitheto, ut Mysterium meum Cosmographicum nomen sine re 
appellares, ut secretorum ignorantiam exprobrares, intellectum mihi imagina 
rium et lucem illi praestigiosam tribueres, vanitatem objiceres? Velim te 
respicias in posterum diligentius, ne tuae ipsius aestimationi noceas. Nam 
me quod attinet, mihi neque recantatione tua neque contraria laudatione opus 
est, neque efficies hac importunitate, ut detrectem tecum velitari, quoties id 
sine meo sumtu et cum aliquo lectoris profectu potero. 46 ) 
Quantum nunc per Deum immortalem bilis in membro analyseos altero! 
Cum ego chymiam, cum Hermetis et Paracelsi doctrinam ne verbulo quidem 
pupugerim, nisi quod rem omnibus notissimam narro, obscuram et tenebro 
sam esse, cum titulum Hermetici nec odii nec ludibrii causa tribuerim , sed 
ut nominatione sectae morem philosophandi, quem in tuo libro deprehendi, 
lectoribus futuris describerem evidentius, cum haud quaquam dedecoris aut 
infamiae in parte posuerim , Hermetis esse discipulum, cum nec oderim, nec 
damnaverim nec pro nihilo habuerim hanc facultatem, tu tamen cum pan- 
oplia in me consurgis, mathesin mathematicosque omnes in certamen vocas 
cum chymia cumque Hermete. Frustra quidem, quantum ad me; nam lecto 
res adhortor, legant pensitentque, quae tu hoc loco scripsisti chymiae socia 
rumque disciplinarum ipsiusque Hermetis encomia; circa mathesin vero et cum 
vanam geometriam, cum motuum stellarum inquisitionem phantasticam pro 
clamas, ne te audiant, nisi cum ista scribis de omni temeritate. Nam quae 
major est deliratio ac vecordia (utor ecce verbis tuis), quam eam damnare 
et pro nihilo habere scientiam , in qua prorsus nihil olfeceris? 
Non sunt adeo, Roberte, divisa mathesis et chymia, ut in eundem ho 
minem non cadant, qui mathematica tradat dilucide, verbose, per literas et 
diagrammata, chymica more sectae. Vis scire conjugii hujus exemplum? 
Accipe Tychonem Brahe, cui in parte operis ego successi. Quam ille fidus 
silentii custos in Hermeticis, tam fidelis contra perspicuusque doctor, quoties 
in mathematicis aliquid in vulgus proferendum sumsit; nulla tunc ille com 
minisci solitus est aenigmata, nihil in picturis tradidit, non pollicitus est mo 
tus coelestes docere sine quantitatibus, non dedignatus est subvenire ingeniis 
infirmioribus, vel ipsa calculi forma compendiisque publicatis. 
Illud seorsim tibi, majoris evidentiae causa regerendum hoc loco censui, 
magna cum injuria mea te efferbuisse, qui duas mihi sententias impias et 
blasphemas tribueris, alteram quidem cum typo variante expressam, ut lector 
credat, formalia mea referri, fol. 12. lin. 41 : Me haec omnia invenisse in 
genio meo proprio , intelligo namque hoc abs te esse oppositum lineae ante 
cedenti , qua concedi scientiarum arcana dicebas per acquisitionem Spiritus 
Sancti, cujus solius sit haec omnia vere docere. Iterum: me, dum Solem 
fontem motus voco, titulum hunc derogare creatori, arrogare creaturae. Ve 
reor, ut est natio hodie perversa, ne non ista iniquitas ultra verba se in facta 
ipsa proferat, si lectorum aliqui tibi temere credant, non inspecto meo textu. 
Ad Analysin XII. Sex meis lineis iisque brevibus plus tu quam sex
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.