89
De Anni Quantitate et Aequinoctiorum Praecessione.
u decus Imperii,
is: fit utrinque
ibi quantum ex >
populorum, et
s, utrosque sal
iti possim, nisi
nificatione. Nec
idisque vetusta-
prospicio; dum
ia existimationis
iriscarum sedes,
ne labefactatam
us elati in coe-
iorcm inter bo
is astronomicae,
a Te non ita
es serenissimis
legio illa Sco-
formata triginta
rre posse. Huic
re feci, Hepta-
larum Rudolphi
idem negotium
mssumere, vi-
?es sacramento
de causis con-
ae damno inter
momici, neque
umta inquirendi
30 unam diem,
} jam a multo
x quo primum
irem induxerit,
itiocinabar sci-
ldario Romano
li intercalabant
pia gentili huc
imos decursus
cerant. Itaque
ur Roma, ser
im testimonium
el priori exem-
nisi me omnis
. Bruttio Prae-
et circumspec-
. Cal. Augusti
et, debuit ad
XIII. Cal. seu 20. Julii adseribi, nisi dies exemta extra ordinem diesque
anni Romani anticipati essent.
Quis dubitet quin Ptolemaeus, cum non attenderet id, quod Censorinus
attendit, exemtionem esse factam extra ordinem, censuerit cum XII. Cal.
Augusti, qui dies tunc Romae agebatur, adhuc cohaerere ut antea diem 2.
Thoth, qui tamen erat demum 1. Thoth debebatque ex analogia annorum
perpetua nuncupari XIII. Cal. seu 20. Julii. Hac vero ratione superflua
dies sese insinuavit in ejus calculum, inter Hipparchum et suam aetatem,
proditusque annus longior justo et Solis motus tardus.
Ptolemaeus, ut testantur ejus observationes, supervixit usque ad annum
Christi 140. Dubium igitur, num sit Ptolemaeus ille, de quo Tacitus ista:
„Multos Poppaea mathematicos habuerat, e quibus Ptolemaeus, Othoni in
Hispania comes, eidem sub Galba sceleris instinctor, dum novos motus et
clarum Othoni annum observatione siderum affirmat.“ Annus is erat Christi
69. Itaque si hac astrologiae scientia tricesimum saltem annum aetatis egit,
oportet centenario major scripserit suam Megalen Syntaxin, siquidem idem
ille fuit, qui sub Othone.
Confirmamur tamen etiam ejus more perpetuo, numerandi per annos
Imperatorum Romanorum, quod procul dubio etiam Romanum Calendarium
observaverit, sive Romae aliquando fuerit sive non. Et ut omnis dubitatio
tollatur, periisse hoc anno Ptolemaeo unam diem e numero, observa quod
exinde nullam amplius Lunae commemoret observationem. Quas vero exinde
refert observationes Veneris et Mercurii, eae ad dies anni Aegyptii sequentes
propius quadrare deprehenduntur; ut videre erit in exegesi observationum
antiquarum, per quas horum duorum planetarum epochas antiquas vel con
stitui vel examinavi.
Quod Sol tempore Ptolemaei non solus iter suum sit moratus, ut ante
150 annos abhinc retro fecit Saturnus, sic ut constituto jam zodiaci prin
cipio Sol tardius, ceteri legitimis incessibus ad illud venerint, sed quod duo
rum alterum necesse sit accidisse, ut aut planetae omnes una cum Sole sint
itinera sua morati, idque non proportionali modulo suis periodis, sed plane
eodem, aut Solis quidem et planctarum motus manserint regulares, in sec
tione vero aequatoris cum ecliptica acciderit aliquid extra ordinem, seu vere
seu ex opinione saltem Ptolemaei, ob quod numeratio graduum et signorum
zodiaci coepta fuerit a puncto posteriore: hoc, inquam, demonstratur eviden-
tissimo documento motuum Martis acronychi. Nam si in motibus mediis
statuatur diversitas unius gradus inter Solem et Martem, ea diversitas ad
duos et tres gradus motus Martis apparentis in opposito Solis potest excres
cere. Tantum vero Ptolemaeus observando .non erravit. Et quadrant ea,
quae ipse de sitibus Martis acronychis prodidit, ad regulam; unde apparet
necessitas positi dilemmatis. Jam vero primum ejus membrum est absurdum
et inopinabile; manet igitur, aut Ptolemaeum errasse in die anni Romani
(diluitur enim suspicio erroris in observanda Solis utraque altitudine meri
diana, tam vernali, quam autumnali), aut hanc anni tardationem esse ex
tardata praecessione seu obviatione puncti aequinoctialis; quasi per saltus id
repedaverit. Compara, quae de Sosigene Plinius deque meta in circo sub
Domitiano non ita multis ante Ptolemaeum annis (uil sequitur.)