94
Kepleri Studia
cornu Lunae australe apparuit in linea recta, quae ex australi frontis per
mediam frontis ducitur. Centrum vero Q) relinquebatur ab hac recta ad
ortum; et tantum distabat a media , quantum media ab australi, censebatur
autem texisse borealem frontis, illa enim nuspiam comparuit. Stellae quidem,
quae tecta esse dicitur, locus fuit 6° 18'/ 3 ' Tl|, lat. hodie 1° 5' bor. At
puncti, quod in linea per 3. et 2. frontis eodem intervallo a 2. removetur
in boream, locus erat in 5° 15'/ 3 11^ cura lat. 1. 34 bor. Jam centrum Q)
dicitur ab hac linea fuisse orientalior, non plus tamen, quam ut ejus cornu
austr. adhuc in hac ipsa linea esset: fuit igitur centrum in 5° 20 y 2 ' 11]^,
nec vere texit Luna borealem frontis, sed obscuravit debile lumen ejus splen
dore suo. Atqui computo horis ab occasu 10. 40' aequin. et sic h. 11.
aequin. desinente centrum Lunae visibiliter in 5. 20'/ 2 Tlj, cum lat. 1. 27
bor., quod satis propinque accedit ad 1° 34', crassa aestimatione aequalitatis
intervalli nixam latitudinem. At si eclipticae obliquitas fuisset olim major,
major etiam fuisset borealium stellarum frontis llj^ latitudo. Tolerasset tamen
etiam prima harum observationum latitudinem borealis frontis olim 4 / majo
rem, et hoc sic satis aequaliter in Spica australem minorem et boreali fron
tis. Suppeditat vero et Ptolemaeus nobis argumentum hujus rei ex suis
observationibus. Anno enim (deest) Christi Ptolemaeus observavit Lunam cul-
minantem in Q in Q, Q occidente in )-(. Comparata vero altitudine
Lunae observata cum supposita altitudine eclipticae puncti, inventa videbatur
lat. sept. Lunae in limite boreo versantis 5° nihil ulterius. Atqui hodie
Luna in limite boreo simul et in austrino versans latitudinem in utrumque
latus habet 5° 18'. Si ergo concedimus, manere inclinationem orbis Lunae
ad orbem Solis constantem et fuisse recte observatam latitudinem Lunae,
oportet eclipticam in Q fuisse tunc J 8 / humiliorem, et sic minorem ejus
declinationem ab aequatore. Vide Ep. Astr. Cop. f. 930 ex tomo I. Prog. f. 27.
Argumentum ex theoria Jovis.
Nodus % a Ptolemaeo ponitur in 1° 0, hodie est in 5 1 /. 2 ° 0; cum
ergo progrediatur motu lentissimo, fuit igitur et 400 ante Ptolemaeum sub
Dionysio in principio 0 et 500 annis ante Ptolemaeum aut in principio 0
aut in fine JJ. Jupiter igitur motu eccentrico sub Dionysio versans in 7° 4'
0 erit proxime eclipticam, scilicet, posito nodo propter sequentem observa
tionem et propter alias causas in 3 } / 2 ° Q, erit OJ. non ultra 4 , / 2 / septen
trionalior ea. At scribitur, cum in 7° 4' 0 versaretur circiter, texisse stel
lam in Cancro, cui nomen est Asello. (Almag. XI. 3.) Is vero hodie habet lat.
austr. 0. 4' ab ecliptica et sic fuit in propinquitate '2j. 8 1 / 2 / , quod est do
drans de diametro Lunae: at secundum obliquitatem Ptolemaicam habuisset
lat. 25' austr. et sic distitisset 29 1 / 2 / a stella Jovis, fere quadruplo plus
qUam ibi; itaque nequaquam sic eam obscurasset, ut texisse videretur. Eodem
modo sub Aristotele posito nodo in 3 2 / 5 ° 0 ut prius et propter illam ob
servationem, Ij. in 15'/ 6 ° H versans motu eccentrico erit c. 25' in austrum
inclinatus ab ecliptica. At ibi versans non longe potuit abesse a stella in
ventre n. Scribitur enim ab Aristotele, bis texisse quandam stellam in JJ[,
nec potest alia esse stella, quam haec ipsa. Sed illa stella habet hodie lat.
14' austr., olim habuisset lat. 35' austr. Verius autem est illud, quam hoc.
Et nota, quod i lj. easdem adhuc hodie habet latitudines maximas, quas prodidit
Ptolemaeus, sc. c. cV O 1° et c. % 0 2° crasso modo, cum etiam hodie