98
Kepleri Studia
circa polum verum, non tamen omnino, quia mutatur declinatio eclipticae; et
inaequaliter ex observatione Ptolemaei. Sed dubium, an circa ullum punctum
fixum in fixis.
Si hypothesis esset vera, futurum esset, ut eclipticae obliquitas variare
tur etiam ultra variationem latitudinis stellarum, quantam hodie deprehendimus.
Alia meditatio. Annus tropicus longus efficitur, cum fugit ipsum
Solem terminus seu aequinoctium, brevis, cum obviam ei procedit. Aequi
noctium igitur tempore Ptolemaei iverit in sequentia. Alio initio, si latitu
dinis fixarum variatio est a progressu nodorum, illic igitur sunt nodi, ubi
decrevit latitudo, ibi limites, ubi nihil decrevit. Sed aequinoctialium stella
rum non est variata latitudo, variata est solstitialium. Igitur nodi sunt circa
solstitia. Si nodi circa solstitia, ergo coincidit vera et media ibi ecliptica;
ergo poli bini eclipticarum lineam extendunt versus aequinoctia.
Ex his omnibus uniformis existit mutatio anni a Ptolemaeo ad nos eaque
omnino insensibilis. Hinc axioma IV: mutatio obliquitatis eclipticae et lati
tudinis stellarum, per promotionem nodorum instituta, nihil mutat in aequi
noctiis, quare nec in longitudine anni. Aliter ergo, non per rationem retro
cessionis nodorum, sed per circellum trepidationis. Sit polus in 0° Q medio
circelli, circumeat polus verus in parte remotiore in consequentia, ut, cum est
maxima obliquitas, maxime promoveatur aequinoctium. Ita in una revolutione
aequinoctia quater coincident media cum veris; sed perexigua fiet mutatio.
Ergo non sufficit haec hypothesis quantitati variationis aequinoctiorum; sed
neque proportionalis est, nam annus statim post Ptolemaeum fuit brevissimus,
jam est medius. Sed neque ratio physica sufficit, nam ab Albategnio ad
nos constans est eccentricitas. An miraculose centrum eccentrici tempore
Ptolemaei fuit altum, paulo post humile?
Aliter: Deprehenditur inaequalitas non tantum in longitudine anni tro
pici, sed etiam in progressu fixarum: ergo terminus anni vere in causa est.
A morte Alexandri M. Timochari 30. Spica 21° 53' n p Regulus
Hipparcho 196 „ 23. 53 „ „ 29° 50'
Ptolemaeo 463 „ 26. 38 „
Albategnio 1202 „ 8. 3 „ 14. 5
Tychoni 1909 „ 18. 3 ¿h „ 24. 5
Sed nota, quibus mediis loca fixarum inquirantur. Primum ait. poli ex
utroque solstitio, hinc aequinoctium, hinc motus Solis, hinc per cognitum
motum Solis, intermediante Sole et Luna, locus stellae in longum et latum.
Quodsi erratum in observatione aequinoctii, totus zodiacus a fixis falso luxa
tur et transponitur: ergo necessario ista cohaerent. Nota ergt) axioma V:
Fixarum promotio et aequinoctiorum praecessio est refe una, nec debemus
argumentari ab utriusque concursu pro confirmanda aliqua opinione.
Haec sequebantur alii conatus, diversis temporibus conscripti, ut anni quantitas, pro
gressio aequinoctiorum, eccentricitas Solis aliaque, quae cum his conjuncta sunt, elicerentur;
multus est Keplerus in colligendis veterum testimoniis, quare libros scriptorum historiarum
non minus, quam astronomorum mathematicorumque studiose perscrutabatur et ea, quae ibi
deprehendit, calculis probare studebat. Inter haec notamus longam inquisitionem observa
tionum Waltheri et Regiomontani, quam alii loco reservamus, reliquas vero disquisitiones in
sequentibus proposuimus.
De anili quantitate methodus alia.
Timochares observavit conjunctionem Lunae cum stellis Scorpii annis
300 a. Ch., Tycho annis 1600 p. Ch. observavit eandem a fixis. Pone sat
cognitam
sume a' <
% © : P 01
Pone seci
Pone terti
ficultas es
Jam
bitam 3 i
dies habel
tissimum;
ficit, ejus
jam motui
motum a
mus verui
2300 sidi
conficit; 1
nem. Co
Solis; si
74600 P ari
Exim
per conju
a fixis, v<
deprehend
titatem at
Huju
Terrae rei
a Sole di
Etsi sane
tutio sub
Prius tam
Cum
tantum d
modus ni
Cons
instituitur
ejus remo
scitur etig
temporibu
subtrahitu
Sed
Corde $>,
ticeps. I
Potest ta
mensis,
nonnihil
forte quit
vata fuit
a corde
tum temp
Ptolemae«