Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

I ..i, i i inT li i rnaff r u i i—hli m » m i« 
102 
Kepleri Studia 
hiberni? Confirmat mutationem eclipticae aut falsitatem declinationis antiquae, 
utrum velis: 1) alia hodie latitudo stellarum fixarum. 2) Latitudo 0 D 
septentrionalis in 0, hodie 29' major. 3) Latitudo septentrionalis ma 
xima, hodie per 14' major, quam Ptolemaeus prodidit. Est autem is limes 
inter fixas 0 et ergo recte est, quod non est diff. 19'. Adde, quod 
diligenter observarunt solstitia, ut Hipparchus affirmet, se ultra */ 4 diei non 
aberrasse. Qui potuisset igitur fieri, ut non animadvertissent vitium declina 
tionis? Si umbras mensi sunt aestivas et hibernas, tunc sane mensi sunt 
summae Solis orae altitudines, ita aequator evasit justo major, tempus hiber 
num justo longius, contra quam optamus. Sed non cadit in Ptolemaeum 
haec suspicio. 
Primum nota, quod Hipparchi observationes sint armillares, quare ob 
noxiae refractionibus, quod confirmat et hoc, quod pleraque ejus aequinoctia 
mane vel vesperi fuisse prodantur. Suspicio magna est, armillas repraesentasse 
Solem altiorem. In periodo Calippi anno 32. Hipparchus ait fuisse aequi 
noctium 3. intercalarium die in media nocte. Rursum 32. anno Calippi ver 
nale aequinoctium ait Hipparchus „exactissime observatum 27. Mechir in 
mane.“ (Almag. III. 2.), quod Arabs interpretatur in principio diei et h. 5, 
unde Ptolemaeus colligit, 5 horarum discrimen esse hujus observationis; et 
Arabs sic loquitur, quasi per 5 horas observatio durasset, aut quasi intra tan 
tum spatium discerni nequisset, esssetne aequinoctium necne. Vide ergo, an 
non Hipparchus totum id, quod est inter ortum et meridiem, appellet mane? 
Adde superioribus tertio, quod Hipparchus plerumque tantum quartas diei 
notat; quarto, quod suas et Aristarchi observationes circa quartam dici in 
certas facit in solstitio; quinto, quod Ptolemaeus etiam aequinoctiis tantam 
deviationem imputat propter eum errorem, qui in instrumenti situ vel divi 
sione V 3600 esse potuerit. Sexto, armillas arguit, quod bis eodem die fuerint 
illuminatae. Suspicatus sum, refractionem in causa esse; sed Ptolemaeus 
addit „maxime majores et vetustiores“ (Almag. III. 2.), vere igitur instrumen 
tum in ea. Septimo, Ptolemaeus observationibus diffidit, etiam cum sunt 
diligentissimae. (Lib. III. 2. 3. 8.) Octavo, ibidem se potius excusat, quod anni 
quantitatem certam non prodat, quam ut eam certam esse contendat. Et 
nota nono, exactam anni quantitatem aliis relinquit quaerendam, de prodita 
a se cessurus libenter. Decimo. De Metonis Euctemonisque solstitiis ipse et 
Hipparchus dubitant, non exquisita esse: in universum difficilia captu ait. 
Nota ergo, quid tribuendum sit superstructae ab ipsis theoriae Solis. 
Cum Hipparchus in autumnalibus aequinoctiis adeo variet, estne credi 
bile, nihil plane invenisse Ptolemaeum, quod ab Hipparchicis numeris dif 
ferret? An Hipparchus fortuna duce coecus scopum attigit? An magis cre 
damus, Ptolemaeum fidis observationibus Hipparcho blanditum? Scilicet 
aliquid Pythagoricae philosophiae latet in mysticis illis numeris 94° 30', 
92° 30', 178° 15'. (Ad eundem denumeratorem relatae hae quantitates produnt 378, 
370 et 713.) Adde, quod neque tam praecise annus hunc horarum numerum 
implet. 
Haec quidem contra eccentricitatem Solis dici possunt. Cum enim re 
fractio plus justo attollat sidera, apparent illa citius ad medium circulum 
ascendere. Ita hiems minuitur, quod postea peculiarius in ipsis Ptolemaei et 
Consideratio aequinoctiorum Hipparchi.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.