De Anni Quantitate et Aequinoctiorum Praecessione.
105
efractionem jam
m. vere. Ortu
ropter refractio-
m. eodem die
e tribuit vitio
>c.tium 38 24° 30',
e 3. 44. 15. Re-
’tol. in an. 62.
observata, nam
um instrumenti,
iSSUS.
m.
iod solstitia et
jio est de Her-
Jt de quadrante
abuit solstitium,
Aegyptiacorum,
chum et Ptole-
vavit, colligitur
o. Hipparchus
eterum ea non
»ossibile. Pto-
Annus 5. 55.
ie observationes ;
ho Brahe '/ I28
annus c. V 130 .
n? Ut Caesari
lem mediocris?
m. aequinoctium;
c. 0. 30'. (anno
212 annis horae
annus. Ergo a
um Vm j Persae
iomontano. Item
Ch. 1200 ad 400
14 fere.)
Persarum anno
Sosigenes seu J. Caesar accommodavit haec puncta his diebus: vernale 24. 25.
Mart., solstitium 24—26. Jun., autumnale 24—26. Sept., brumam 24. Dec. Sex primi
menses anni communes habent d. 181, bissexti 182; residui sex — 184. Sed a
24. Dec. in 24. Jun. sunt 182 et 183, ad 25. Jun. 183, 184, in 26. sunt 184, 185.
Jun. iu Nov.' imenses semicirculi descendentis) habent d. 183, reliqui 182 et 183. Haec
fortasse causa est anni sic dispositi. Martius in Majum habent 92, Jun. — Aug. •92,_
Sept. — Nov. 91, Dec. — Febr 90 et 91. Haec omnia conspirant cum aequinoctiis.
A. 24. Dec. in 24. Mart. biss. vel 25. communis sunt 91. At si hoc aliquid valeret,
oporteret inter Sept. et Dec. esse locus bissexti, quia 24. Dec. certus est, h. e. unicus.
Plinius et Columella aiunt, solstitia confici in octavis partibus signorum,
Hipparchum vero emendare veteres et affirmare, quod conficiantur in primis
partibus signorum; se vero sequi Eudoxum et veteres, nam agricolas assuc
tos vetustae rationi. Alibi Columella sic: 16. Cal. Jan. 0 in transitum
facit, brumale solstitium, ut Hipparcho placet. Paulo post: 9. CaL Jan.
brumale solstitium, sicut Chaldaei observarunt.
Haec ego concilians hunc sensum accipio. Graecis et Italis, quanta
cunque fastorum anomalia sint usi, existimo notam fuisse anni periodum,
quod sc. anni 4 habeant dies 1461, fortasse ex vetustissima Chaldaeorum
observatione anni cynici. Puto enim, non potuisse institui rusticas operas,
nisi agricolae alium quam veterem Romanum annum habuerint. Confirmat
me, quod apud Diog. Laert. de vita philos. invenio solstitiorum observatio
nem antiquissimam, modulum anni d. 365, antiquissimum etiam inter Graecos.
Habuerint agricolae Eudoxi fastos, qui assignaverit, quo die in certa aliqua
anni forma ad multos annos futuros conficiatur periodus. Deduxerit Eudoxus
hanc rationem non a suis observatis, sed a vetustissimis Chaldaeis aut ab
initio Olympiadum; quod quidem a Chaldaeis Iphitus aut Meton aut alius
aliquis acceptum in Graeciam traduxerit. Porro claruit Eudoxus 01. 100,
annis 400 post initium Nabonassari, quod nondum sufficit nostro negotio. Ergo
500 annis antea, a. Ch. 1260, a. mundi 2708 Buntingus notat solstitium
incidere in. 1. Thoth, ex oriente Canicula. Esto ergo haec Eudoxi vetustis
sima traditio, cujus procul dubio et Albatcgnius meminit, de vetustissimis
Chaldaeis loquens. Floruere tunc regna Graeciae Sicyoniorum, Argivorum,
Mycenarum, Atheniensium et Troianorum, quorum historiae ad posteriores-
Graecos et Eudoxum derivatae sunt; cumque pax esset, ut ante bellum Troia-
num, credi potest, commercia viguisse inter Graecos et Phoenices, Caldaica-
rum rationum peritos, ipsa navigandi necessitate. Regnavit etiam eo tempore
Argis Hercules, primus Olympiadum institutor. Demus ergo Herculi cognitum
diem solstitii, si minus de aequinoctiis concedimus. Omnino sub excidium
Troiae, quod 80 annis secutum est, aut nota fuere solstitia, aut splendide
fabulantur auctores, diem mensis Graeci nominantes et solstitia determinantes.
Ab eo tempore ad Eudoxum minuerentur anni Juliani pleni seu Olympiades
et concipiatur dies, quo die semper sit solstitium. Dies ille hoc nomen ha
beat, quia eo die antiquitus celebratum fuerit solstitium. Non sit autem
verum solstitium, sed hoc praecesserit per dies 7. Tempus est annorum
c. 900. Ergo scripserit Eudoxus solstitium, aequinoctium, die antiquo, ad
diderit vero, Solem eo die, qui denominatur solstitium, jam esse in octava
parte signi. Hipparchi vero sit haec emendatio, quod cupierit tollere catachre
sin nominis solstitium docueritque loqui correcte, solstitium verum non in
octava signi parte confici, sed ante dies 8, in prima parte signi. Non po
tuerunt vero capere Hipparchum agricolae, quia assueverant antiquae tradi-