Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

LIBRI TERTII 
PARS QUINTA. 
DE APPARITIONE ET OCCULTATIONE SIDERUM PER DIVERSAS 
ANNI PARTES. 
De anno sidereo. 
Hactenus de anno vertenti seu tropico , jam etiam de sidereo agamus, 
de quo primo quaero, an non sit ejusdem longitudinis cum anno vertente? 
Non est ejusdem cum eo longitudinis, sed paulo longior: stellae enim, quas 
pro meta hujus anni ponimus, paulatim mutant loca sua respectu eclipticae, 
et circulus per polos eclipticae et stellam secat eclipticam semper longius a 
puncto sectionis ejus cum aequatore. 
Putabam ego, fixas apud Copernicum vere id esse, quod dicuntur ’, num 
igitur etiam illae moventur? Minime, sed principium numerationis partium 
zodiaci, seu sectio ejus cum aequatore vernalis movetur retrorsum. Punctum 
igitur eclipticae, in quod a fixa stella descendit arcus perpendicularis, semper 
quidem idem re ipsa punctum est, at non semper pro eodem numeratur, mu 
tato numerationis partium eclipticae principio semperque anterius, a sectione 
sc. aequatoris ambulatoria incepto. 
Demonstra ex causis propriis, sectiones seu aequinoctia in praecedentia 
moveri. Non equidem puncta incorporea moveri statuuntur per se ipsa, sed 
Tellus, res corporea, cum axe et fibris magneticis, circa quas velut immobiles 
ipsa diurno motu volvitur, inclinatur paulatim a fixa una ad aliam, ut libro 
primo dici coeptum saepiusque repetitum. Hic igitur axis, quatenus intra unius 
anni spatium eandem semper fixam aut punctum sub fixis spectat, facit, ut 
fixae sub ecliptica non videantur moveri. Quatenus vero successu seculorum 
pristinam fixam vel punctum paulatim deserit adque alias vicinas annuit, ima 
ginationem facit, quasi polus mundi seu sphaerae ad illam fixam transeat. 
Jam vero dictum est libro secundo, colurum solstitiorum traduci per polos 
eclipticae et mundi: polis igitur mundi circa polos eclipticae euntibus tardis 
simo motu, colurus etiam sequitur. At sectio coluri solstitiorum cum eclip 
tica habetur pro principio Cancri, quare principium Cancri ad inclinationem 
axis Telluris moveri videtur sub fixis et sic etiam principium Arietis, qua- 
Kepleri Opera. VI. 18
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.