Liber Tertius. Pars Quinta.
275
18 *
ab aliqua fixarum distaret consuluit, distantia, illic a Sole, hic a fixa, in unam
conflata, arguebat Solis remotionem a fixa, qua ratione post aliquot secula
repetita, rursum detegitur quaesitum. Haec observandi ratio, ut debitam sor
tiatur subtilitatem, multis cautelis opus habet semperque minimum aliquid in
incerto relinquitur. Igitur Tycho Brahe aliique hoc seculo pro Luna Venerem
adhibuerunt, quod illa aeque atque Luna de die quandoque cernatur, neque
tamen tot tricis sit obnoxia neque tam celeris, tam in horas mutabili cursu,
ut Luna.
Quodnam est initium anni siderei ? Initium ejus natura non magis mon
strat, quam circuli; quaelibet enim fixa potest pro initio statui, nisi forte certa
quaedam sidera quovis tempore in punctis cardinalibus versentur, quae natura
nobis commendat, ut ab iis principium anni tropici capiamus. Verum hoc
pacto fixae observabuntur pro tropici, non vero pro siderei initio, ut talis.
Dedit tamen supremi Architecti providentia nostro arbitrio quaedam admini
cula eligendi sidus aliud prae alio, cum dissimilitudine dispositionis fixarum
omnes coeli partes ab omnibus sint distinctae. Sic igitur antiquitus factum
est, ut Aegyptii annum suum inchoarent ab ortu Canis, quia in aestatem
cadebat, Achaei ab ortu'Vergiliarum; sed haec observatio politica fuit.
Quas in classes stellae antiquitus sunt distributae ? Primum homines
lineamenta secuti dispositionis variae stellarum, distribuerunt omnem coelorum
exercitum in nostra zona temperata conspicuum in imagines 48. Deinde
astronomi non causa loci vel configurationis, sed causa magnitudinis fecerunt
sex classes hinc inde dispersarum toto coelo, quarum maximas appellarunt
primae magnitudinis, minimas sextae, interjectas eodem ordine.
Quae sunt illae 48 imagines ? Duodecim in zodiaci longitudinem quodam
modo incidunt, quae supra libro primo sunt commemoratae. Reliquae in
hemisphaeriis a zodiaco distinctis locantur, in septentrionali 21, in australi 15.
De his teneantur versiculi triti:
Ad Boreae partes ter septem sidera cernes:
Ursa minor , Major, Custos, Draco, Gemma Genuque
Prolapsus, Lyra, Olor, Cepheus et Cassiopeja,
Perseus, Andromede, Deltotum, Auriga, Caballus,
Rictus Equi, Delphin, Telum ; hinc Aquila, Anguifer, Anguis.
Signifer inde subest, bis sex qui sidera torquet.
Suntque Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo,
Libraque , Scorpius, Arcitenens , Caper , Amphora, Pisces.
Post ter quinque tibi signa haec vertuntur in austrum:
Cetus et Eridanus, Lepus et nimbosus Orion,
Sirius et Procyon, Argo ratis Hydraque, Crater,
Corvus, Centaurus, Lupus, Ara, Coronaque Piscis.
His addunt Lusitani imagines 12 circa polum australem, quae penes nos
inconspicuae sunt.
Utere, si libet, hoc disticho:
Phoenix, Grus, Indus, Xiphias, Pavo, Anser et Hydrus ;
Passer, Apus, Triquetrum, Musca Chamaeque Leon.
De longitudine et latitudine stellarum.
Quid intelligis per duorum siderum distantiam ? Intelligendus est arcus
circuli sphaerae maximi, inter binorum siderum centra intercepti.
Quomodo innotescit distantia duorum siderum? Simplicissima est via per
observationem, quae fit instrumento, habente arcum circuli et duas regulas ex
centro, dioptris instructas. Una enim regula, quae fixa est in principio arcus,