Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

‘288 
Epitomes Astronomiae 
Ostende diversitatem apparitionum harum exemplo Arcturi. Arcturum 
Tycho Brahe locat in 18° 40' Librae, lat. 31° 3' bor. Ergo ejus asc. recta 
209. 24. Coeli mediatio 1° 34' Scorpii, declinatio 21° 19' bor. Hinc ejus 
ortuum et occasuum species computantur a Maestlino, ut habet tabella 
sequens: 
Sole in Arcturus 
13 / 23 - Martii 
6 /ig- Junii 
15 /zv Sept. 
29. Sept. 9. Oct. 
25" 0°*' 
15 / 25 . Novemb. 
Vl7. Decemb. 
2° 24' Arietis 
25. 18. Gemin. 
2. 24. Librae 
15. 40. Librae 
1. 34. Scorp. 
3. 2. Sagit. 
25. 18. Sagit. 
oritur vesperi, 
occidit mane, 
oritur cum Sole, 
emergit e radiis, 
culminat cum Sole, 
occultatur vesperi, 
occidit cum Sole. 
Ergo ab aequinoctii tempore usque in solstitium fere, sc. a 23. Martii 
usque in 16. Junii stella Arcturi cernitur pernox, ortus vero ejus supra hori- 
zontem occasusque sub illum cerni prae diei luce non possunt. Nam 
23. Martii oriens in ipso Solis occasu longiores moras nectit supra horizon- 
tem, quam Sol infra. Sequentibus diebus occidente Sole Arcturus jam enisus 
est supra horizontem, ita ut detegatur cum stellis ceteris exstincta luce diei; 
conditurque luce sequentis adventante, nondum occidens. Interim Sol venit 
ad 1° 34' Tauri, tunc Arcturus coeli medium occupat in puncto mediae noctis, 
distantque exortus ejus supra horizontem et occasus sub eum aequalibus 
spatiis a principio et fine lucis diurnae. 
Ceteris igitur stellis in austro sitis breves sunt morae supra horizontem, 
non sunt igitur pernoctes, sed intra eandem noctem et oriri et occidere viden 
tur, Sole in earum opposito versante; Arcturus vero hoc situ oritur ante Solis 
. occasum occiditque post ejus exortum, neutra vice conspicuus. Die 16. Junii, 
quamvis brevissima nox sit, desinit tamen Arcturus per totam illam videri; 
quippe occidit in ipso Solis exortu indeque ante illum adhuc de nocte sese 
sub horizontem ex oculis nostris subducit. Igitur a 16. Junii usque ad 
25. Nov. occasus Arcturi in noctem incidit, transiens paulatim a principio 
noctis usque ad ejus finem: cernitur igitur ejus occasus per 5 integros menses. 
Vicissim a 9. Octobris ortus ejus supra horizontem e Solis radiis sese ex 
plicat manetque ex eo die conspicuus ejus exortus usque ad 23. Martii, 
quando, ut dictum, post finem diei et sic in nocte oriri desinit. Inter haec 
intervalla communi spatio temporis, quod est inter 9. Octobris et 25. Novembris, 
per dies 47 uterque in proximas invicem noctes incidit, tam exortus Arcturi 
supra horizontem, quam occasus ejus sub illum, et sic conspici, uterque potest 
Sole proxime Arcturum transeunte cumque eo coelum mediante. At stellae 
versus austrum e contrario, quando Solem praesentem habent, plane non cer 
nuntur. Et australes quidem prius conduntur radiis Solis vesperi, posterius 
exeunt e radiis mane, Arcturus ordine contrario prius quidem 9. Octobris 
emergit mane, posterius vero 25. Novembris conditur vesperi. 
Quomodo scriptores utuntur his ortibus et occasibus siderum, et qua 
occasione? Graecae nationes et ex illorum instituto Romani antiquitus ute 
bantur anno mixto ex Lunari et Solari, unde fiebat, ut nunc praevenirent 
Solem et nunc sequerentur. Cum autem tempestates anni non revertantur 
cum erroneo Calendario, sed cum Sole et solstitiis: ut igitur operae rusticae, 
domesticae, militares- sua quaeque tempestate fierent, veteres proposuerunt ortus 
et occasus siderum Calendarii loco, quidam necessitatis dictae, quidam doc 
trinae causa, quod exempla Calendarii non haberi possent in tanta copia ut
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.