292
Epitomes Astronomiae
manetque absconditus per menses tres, in quorum medio, se. ,8 / 28 . Junii, coelum cum
Sole mediat, quando Solem quam potest proximum habet. Inde 27. Julii st. v. vel
6. Augusti st. n. oritur cum Sole, pauloque post Augusti mane rursum apparet.
Sequitur, ut per reliquum anni tempus, per quod conspici potest, mane quidem
occidat die Vio- Novembris, vesperi vero oriatur 23. Jan. st.'v. vel 2. Febr. st. n.
Sic Caniculam habet Tycho Brabe anno 1600. in 20° 19' Cancri, cum lat. 15° 57'
austr., cujus asc. recta 109° 37', declinatio 6° 12' bor. Coelum mediat cum 18° 6'
Cancri. Sub eadem igitur altitudine poli invenitur differentia asc. 7° 3', ut sit asc.
obliqua 102° 34', cooriente 3° 40' Leonis, cujus angulus 50° 56'. Descensio vero obli
qua 116° 40', cooriente 27° 36' Geminorum, ubi angulus 36° 17'. Cumque stella sit
Braheo magn. secundae, profunditas Solis statuenda est 13°, quae cum angulis dictis
arcus eclipticae inter ortum et Solem postulat 17° 27' et 23° 14', quorum ille additus,
hic ablatus, designant loca Solis in apparitione stellae 21° 7' Leonis, in occultatione
4° 16' Geminorum. Si vero cum Ptolemaeo stellam referamus inter magn. primae,
eoque Solis demersionem 12°, duobus gradibus posterius existente Sole stella occidet,
duobus anterius orietur heliace. Ergo Sole versante inter 4° 16' Gem. et 21° 7' Leo
nis , hoc est a 16 / 26 - Maii usque in 4 /, 4 . Augusti, Canicula latet sub Solis radiis. Oc
cidit cum Sole 9 /, 9 . Junii, oritur cum eo 17 /o 7 . Julii, coelum cum eo mediat 1 j u . Julii.
Occidit in principio diei 16 / 26 . Novembris, oritur in principio noctis seu e regione Solis
13 / 23 . Novembris.
Haec eadem deducemus etiam circa seculum Hippocratis medici, qui die
rum canicularium observationem inculcat; quo non multo sunt posteriores
Meton et Eudoxus, ii nempe, quorum sententiam secutus est Aratus in car
minibus, quibus imagines coelestes descripsit, quorum carminum exstant ver
siones in latinum sermonem Ciceronis et Caesaris Germanici. Quin etiam
Plinio et scriptoribus rei rusticae creber in ore est Eudoxus. Fixae quidem
Eudoxi seculo 28° erant anteriores quam hodie, assumatur ergo Sirius in
10° 36' Gem., Canicula in 22° 19' Gem. circiter. Latitudines vero retine
bimus easdem 39° 30' austr. et 15° 57' austr. Etsi enim major olim fuit,
id tamen erat propter obliquitatem eclipticae majorem itidem. Itaque com
pensatione facta, nihil in asc. recta et declinatione peccabitur, quae inveniuntur
per assumta secundum praecepta supra tradita de tabula quidem anguli in
hunc modum.
Arcus longitudinum 70° 36', 82° 19' a 0° Ariet. Hi quaesiti hac vice non
per gradus eclipticae, sed inter ascensiones rectas, ostendunt quasi de gradibus eclipticae
12. 6. Gem. 22. 57. Gem.
Vel arcum 72. 6. 82. 57.
A nobis vero pro arcubus aequatoris sunt habendi. Respondent autem eisdem sub
titulo declinationum arcus 22. 20. 23. 20,
qui tamen a nobis pro circuli latitudinis arcubus sunt habendi. Est autem uterque
porrectus ab ecliptica in meridiem. Atqui et latitudo utraque erat meridionalis
39. 30, 15. 57, illa major arcu superiore, ista minor arcu suo: ab illa igitur sub
trahe arcum, hanc ab arcu, restant 17° 10' mer. (sin. 29515); 7. 23. sept. (sinus 12851)
uterque ab aequatore: et hae sunt bases declinationis hac vice (nam usu directo ta
bulae essent bases latitudinis). Tertio iisdem primo positis arcubus sub titulo anguli
respondent hi anguli 82° 23' (sinus 99117), 86° 56' (sinus 99857). Multiplicatis invicem
sinibus, ut jubet praeceptum, prodeunt sinus declinationum harum 17° 0' merid. et
7° 22' sept.
Pro ascensionibus rectis sumuntur complementa angulorum istorum 7° 37' (sinus
13254) 3° 4' (sin. 5350); et multiplicantur in tangentes basium altitudinis 30891 et
12958. Et absectis 5 ultimis prodeunt tangentes horum arcuum prosthaphaereticorum
2° 20' add., 0° 23' subt. Ille igitur additus ad ascensionem rectam, quia basis meri-