Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

Liber Tertius. Pars Quinta. 
297 
5 diebus et pluribus, si minorem motum fixarum statuerimus inter secula Hip 
parchi et Hesiodi, uti tenuit Hipparchus et Ptolemaeus: credique potest, hoc 
etiam inter illa fuisse documenta, unde Eudoxus vel Hipparchus ratiocinati sunt, 
solstitia in octavis partibus signorum confici; sed de hac re plura libro VII. 
Plinius exortum stellae ponit 11 diebus ante aequinoctium, quod con 
gruit fere ad Hesiodi tempora, quia vides, Solem in emersione Arcturi poni 
10° amplius ante aequinoctium. Occasum ter commemorat, primo VIII. Idus 
Junias, quod verum est hodie de occasu matutino, quem vides 6. Junii Ju 
liani contingere; rursum eundem VIII. Idus Aug., quod plane abhorret; tertio 
occasum vespertinum vel prid. Cal. vel V. Nonas Nov., quod solum congruit. 
Plinius enim triente intervalli temporarii distat ab Hesiodo, bcsse a nobis. 
Et nobis occultatur Arcturus 25. Novemb., Hesiodo 25. Octob., ergo ad ana 
logiam Plinio 5. Novembris. 
De antoecis, perioecis et antipodibus. 
Quos appellant geographi dvroinuq, quos 7 re.Qi 0 iY.uq, et quos avtmoSaq ? 
Antoeci et perioeci quasi adversicolae et circumcolae dicuntur. Antoeci habi 
tant sub eodem meridiano terrestri, sed in diversis climatibus, aequaliter 
utrinque distantibus ab aequatore; ut L, 0 (Fig. 44). Perioeci contra habi 
tant in eodem climate, sed contrariis ejus sectionibus cum meridiano uno et 
eodem, ut L, P. Antipodes et in diversis climatibus, ab aequatore aequa 
liter remotis, et in contrariis illorum cum uno meridiano sectionibus, hoc est 
diametraliter invicem oppositis, habitant, ut L, A. Solent aliqui eos, quos 
antoecos dico, appellare dnwgovg ad comparationem dvrinoSmv, quod ut his 
pedes, sic illis humeri sint oppositi et obversi; negioxiug vero et aninodag 
promiscue solent interdum nominare dvnx&ovaq. 
Quibus inter se proprietatibus apparentiarum distinguuntur? Antoecis 
contraria sunt discrimina temporum anni, perioecis contraria discrimina diei et 
noctis, antipodibus utrumque. Antoecis enim eodem momento meridies, eodem 
media nox, at aestas et dies alteris longae, quando reliquis hiems et noctes 
sunt longae et vicissim. Excipe zonam torridam, ubi cum diebus et cum 
aestate sic est comparatum ut dixi; hiemem possunt simul habere, at non 
aequaliter comparatam, nec ejusdem, sed contrarii census. Sic et excipe ali 
quid in zonis frigidis, quando continua dies est, quae ob motum Solis pro 
prium alteris contingit longior quam reliquis. Perioecis dies noctesque eodem 
tempore eveniunt aeque longae; diei tamen medium habent alteri, quando 
reliqui mediam noctem, seu veram noctem, seu analogum quid mediae nocti. 
Antipodibus omnia contraria eveniunt: aestas et longae dies, vel noctes nullae, 
quando alteri hiemem et breves vel nullas dies habent, nox vero ibi, quando 
hic dies, et dies, quando hic nox. Eodem insuper momento, quo nobis Sol 
oritur, occidit illis, et quando nobis occidit, illis oritur. 
His adde ex superioribus, quod antoecis et antipodibus, quippe incolis 
australis hemisphaerii, contrariae sunt rationes ortus et occasus stellarum, as 
censionumque et descensionum signorum eclipticae. Nam stellae, quae semper 
apparent penes nos, illae nostris antoecis et antipodibus nunquam cernuntur, 
et quas nos nunquam videmus, illi semper vident. Reliqua sidera orientia 
et occidentia ortus occasibus permutant, nobisque cum illis, sed in diversa 
parte revolutionis diurnae, sunt communia: quibus enim cum gradibus aequa- 
toris et eclipticae quaeque penes nos oriuntur, iisdem cum gradibus penes 
illos occultantur et vicissim. Nimirum quia etiam signa eclipticae, quae
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.