Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

298 
Epitomes Astronomiae 
penes nos sunt in semicirculo ascendenti, constituunt illis semicirculum des 
cendentem. 
Quid observandum super antoecis, perioecis et antipodibus habitantium 
in sphaera recta et parallela? Habitantium in sphaera recta antoeci nulli 
sunt, antipodes inter perioecos. Ita etiam, qui utramque sphaeram parallelam, 
hoc est qui sub utroque polo habitant, inter se et antoeci sunt et antipodes, 
perioecos nullos habent. 
Etiamne umbrarum est aliqua apud antoecos , perioecos et antipodas 
diversitas? Nulla admodum. Nam utrique ex comparibus sunt vel amphiscii, 
ut antoeci, perioeci et antipodes zonae torridae, vel periscii, ut frigidarum, vel 
heteroscii, ut temperatarum. Comparatione vero ad corpus humanum antoecis 
et antipodibus contingit idem circa umbras ; quod supra dictum iis contingere 
circa ortus et occasus Solis. Umbra enim his ad sinistras, illis ad dextras 
partes ire videtur. 
De longitudinibus et distantiis locorum. 
Cum passim comparaveris ascensionem rectam stellarum cum longit. 
locorum in Terra , declinationem cum eorum latitudine, dic igitur , quorsum 
conducat cognitio longit. et latit. locorum in Terra. 1) Pars est astrono 
miae de differentiis longitudinum locorum in Terra, seu differentia meridiano 
rum horaria, ut ad diversos meridianos possint accommodari phaenomena coe 
lestia. 2) Sine longitudinibus et latitudinibus locorum non possunt investigari 
calculo distantiae locorum. 
Quantum temporis valet gradus unus de differentia longitudinum in 
Terra? Cum Sol ad ejusdem loci meridianum reversus, unde erat digressus, 
metam figat diei et nocti naturali, horarum 24, ergo 15 tempora aequatoris 
terrestris valent horam unam, tempus seu gradus unus quatuor horae minuta 
et sic deinceps. 
Quomodo differentia longitudinis locorum in Terra investigatur ? Ex 
altitudinibus poli et distantia locorum. Nam si sciatur distantia itineraria viae 
directae in milliaribus Germanicis, ea convertitur in gradus unius circuli magni, 
per utrumque locum traducti, sumtis 15 milliaribus pro uno gradu; vel si 
alter locus ex altero conspici possit, arcus circuli magni inter loca investi 
gatur ea methodo, quae libro primo est tradita. Tunc igitur formatur trian 
gulum SIP (Fig. 45) inter bina loca S, I et polum Terra P, notorum late 
rum, estque processus investigandi angulum ad polum, seu differentiam longi 
tudinis, plane idem, qui fuit superius, cum quaereretur differentia ascensionalis, 
itidem ex distantia, itaque tantum exemplis opus est. 
Sint loca latitudinis ejusdem. 
Liucii est ait. poli seu lat. loci 48° 16', compl. 41° 44' 
Gratii Styriae ...... 47. 2. ,, 42. 58. 
Utiiuque septentrionalis. Numerantur autem Lincio Gratium milliaria ad summum 30, id 
est gradus in circulo magno 2. 
42° 58' -}- 41° 46' = 84° 44'; summa minor quadrante. 
47° 2' -j- 41. 46 — 88. 48. sinus 99978; compl. 84° 44' sinum 9179 subtrahe, 
residuum 90799, dimidium 45400 (si summa superaret quadrantem, excessus sinum adderes). 
Compl. distantiae 2° sinum 99939 a sinu primo 99978 subtrahe, residuum 39 continua 
5 cyphris (si distantia superaret quadrantem, excessus sinum adderesf 
3900000 : 45400 = 86; quotiens est sinus versus, ergo sinus 99914 compl. 87° 
37' 30", ergo sinus versi arcus est 2° 22 , / 2 / - 4r> ) 
Hic est quaesitus arcus aequatoris terrestris seu angulus ad polum, differentia
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.