Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

28 
Epistolae Kepleri aliorumque mutuae 
redimus ad Criigerum, qui ad commercium epistolarum per 4 annos intermissum redit, 
haec scribens : Jam elapsum est quadriennium integrum (scripsit liaec Crligerus die 23. Apr. 
1623), quo neque ad Te quicquam scripsi, neque a Te quippiam accepi. Gavisus autem 
ex animo sum, postquam ex affine tuo intellexi, pristinae te professioni et loco restitutum. 
Deus Excell. Tuam servet ad enarrauda opera Domini. Ante paucos dies affinis tuus exem 
plar mihi communicavit explanationis eclipsium anni 1620. et 1621. Spero te non male 
laturum, si quidem D. Papius, cui mitti debehat, jam ante aliquot annos (1622) vita ex 
cessit. Cum primum audirem, affinem de eclipsibus illis commentarium habere, sperabam, 
totum fore de eclipsibus jam praeteritis avideque gestiebam cognoscere, quanta fuerit Sola 
ris anni 1621. At fefellit me spes. Yideo tamen ex Astronomiae tuae libro VI, eam in 
loco tuae observationis fuisse 10 digitorum; nobis hic prodidit dig. 10*/ 3 etc., cum tamen 
calculus e Supplem. Ephem. Magini obtulerit ll 1 / 4 dig., adeo ut Nagelius, novus ille caba- 
lista, hinc occasionem arripuerit, astronomiam Tychonicam sugillandi. Cui tamen suffi 
cienter respondi. Vidit procul dubio Exc. Tua Astronomiam Danicam Severim, a, 1621 
editam. De isto opere quid Exc. T. sentiat, ignoro. 
Keplerus respondit: S. P. D. Quo magis nos omnibus deliciis literariis 
spoliat bellum Germaniae funestissimum, hoc mihi gratiores fuere tuae, Vir 
clarissime, literae, memoriam deliciarum, veluti quondam Epicuro gravissimis 
cerebri doloribus afflictato, sic mihi fatum patriae gementi doloresque et metus 
impendentes perhorrescenti, ex longinquo refricantes. Gratiam hujus tuae hu 
manitatis auget, quod exstincto, ut dudum comperi, D. Papio, solus tu supe 
res in illo litore, quo cum amicitiam literariam colere consuevi. Blande me 
equidem demulcet tuarum literarum lectio, dignus omnino es, cui vicissim be 
nigne et delicate faciam, orsus ab eadem tecum mentione. Nam quod gaudere 
te dicis ex animo , faciam equidem, ut gaudeas amplius , imo potius dolori, 
quem aliquamdiu te fovisse intelligo, ut supervacuo irascaris. Nunquam enim 
nec loco nec conditione sum motus, solus pene hoc sum consecutus, ut de 
calamitatibus patriae nihil ad me pertingeret; etsi voluptatem ex incolumitate 
corrumpit dolor ex dedecore, veluti dulcissima patria meum solius commer 
cium aspernante, quacum penitus occumbere bonus quisque optaverit. Sed 
pensavit felicitatem propriam calamitas alia, longe a bello publico distincta, 
communis mihi cum fratribus meis, quam privatus nobis hostis atrocissimus 
intulit , cujus ego conatibus ut socias fraternasque manus opponerem, petita 
absentiae venia Lincio sum profectus in Wirtembergiam (dicit matris suae causam 
forensem), jussa uxore cum familia me Ratisponam usque sequi, ut ea et extra 
periculum incommodorum belli et mihi propior esset: praevideram enim an 
nuam fore meam absentiam. Eo in itinere scripsi de eclipsibus; comparave 
ram etiam me Stuccardiae jussu Principis ad observationem eclipsis, sed nubes 
sub ipsam auroram ejus diei subortae nostram elusere cupiditatem et diligen 
tiam. Quod vero aliter paulo expressi schema hujus eclipseos in Epitome 
Astr. Cop., id inde est, quia numerus digitorum in exemplari eclipsium Ger 
manico vitiose expressus fuit, quippe in transitu ex carta et calculo antiquiore. 
Habeo sane , quod desiderare te significas, librum, in quo eclipses omnes ab 
anno 1572 observatae, cum observationibus meis, Tychonis aliorumque et 
cum calculo restitutionis meae ultimae (efr. vol. III. p. 550 ss.). Non ulla tamen 
mihi suppetit occasio imprimendi, priusquam conquiescant hi motus Germa 
niae. Quodsi miseris totam et hujus eclipseos anni 1621 et ceterarum etiam 
observationem, augebis ea re mihi et voluptatem et laborem; semper haec 
duo permixta percipio. 
Nagelii nonnulla legi, at non ea, quae contra Tychonem. Careo et illius 
et Severini (Longomontani) et tuis scriptis, praeter aliquam disputationem de 
motu magnetis. Si ante annos plusculos edidisti disputationem de cometis, 
eam me vidisse puto; nam sub tuo nomine in chartis meis de hac materia
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.