528
Epitomes Astronomiae
annis unam diem, in 400 tres dies aequinoctia anticipat; quod quam proxime
exprimit ordinatio civilis annis Gregoriani, ut est libro III. fol. 247.
Unde accersita est Romam anni Juliani ratio? Quantitas ejus dierum
365 cum quadrante, qui quatuor exactis annis conficiebat unam diem super
numerarium, ab antiquissimis temporibus fuit observata a Graecis, forma tamen
alia. Julius itaque Caesar Romanam ei togam induit.
Quam rationem secutus est Julius Caesar in constituendis mensium
suorum initiis ? Calendas Julias, mensis a se dicti ; voluit dici diem illum,
quo die omnes graecae nationes ex antiquissimo ritu ludorum Olympicorum
putabant solstitium confici, quamquam illud usque ad Hipparchi tempora jam
per dies octo in calendario Graecorum civili anticipaverat, quod primus 'Hip
parchus docuit: solstitia et aequinoctia (intellige priscae observationis) in oc
tavis partibus signorum confici asserens. Dictum hoc fuit solstitium Chal
daicum. Itaque Julius Caesar vera Hipparchi solstitia et aequinoctia, quae
in principiis signorum contingebant quaeque ipse putabat etiamnum suo tem
pore valere, adscripsit ad VIII. Cal. mensium. !)A )
Quid igitur est , quod Plinius alicubi , necnon et Columella suis adhuc
temporibus transscribunt illa etiam ad XV. Cal.? Certum est, hallucinatio
nem illis ex confusione diversarum traditionum obrepsisse, cujus duae pos
sunt ostendi verisimiles occasiones. Prima sit ista: cum enim hausissent ex
Hipparcho, solstitia, puta Chaldaica, confici in octavis partibus signorum
eoque emendate utendum observatione solstitiorum, ipsi transferentes hoc
dogma ad solstitia Hipparchica, jam dudum a Caesare emendata, scilicet ad
VIII. Cal. adseripta, perinde ac si illa adhuc emendatione egerent octavisque
signorum partibus accommodata essent, ad primas illa partes signorum seu
octavas retro transferenda et sic ab VIII. Cal. ad XV. Cal. ascendendum
sibi censuerunt.
Altera errandi occasio fit ex Eudoxi sphaera rudi ; ut in qua coluri 'per
media signa Cancri et Capricorni, Arietis et Librae transibant. Et id qui
dem, si asterismos spectes, fuerat aliquando, talemque sphaeram, plurimis
retro seculis accommodatam, Eudoxus fortasse nactus erat. Sed esto, tran
siverint coluri per media non asterismorum sed dodecatemoriorum zodiaci.
Fieri itaque potuit, ut Columella, Solem Calendis in coluro versari solstitium
que ibi, sed Chaldaicum et obsoletum vetustate conficere reputans, censuerit
sibi verum sui temporis solstitium apud initium Cancri, quod 15 gradibus
antecedebat in Eudoxi sphaera ; quaerendum eaque ratione numerum a Cal.
ad XV. Cal. extenderit.
Quid sequitur ex hoc circuitu limitum orbitae Telluris in planetas
ceteros? 1. Si limites orbitae Telluris in parallelo viae regiae, hoc est si
poli orbitae in circellis parvis circa polos viae regiae circumeunt, equidem
etiam omnium reliquorum primariorum planetarum poli orbitarum polos illos
regios circumstabunt. Quare sive quiescant illi sub fixis, sive moveantur,
dummodo tardius eant polis eclipticae, necesse est hos ab illis nunc discedere,
nunc ad illos accedere, Illic igitur augebuntur inclinationes maximae limitum
ad eclipticam temporariam, hic minuentur.
Martis quidem limes in est circa Cordis stellam, polus igitur ejus or
bitae declinat versus circa R (Fig. 98), ut si FP in vergit, PR vergat
in ZZ , quodsi polus iste orbitae Martis in antecedentia movetur, ascendit
igitur versus Q, ascendat tardius, quam polus eclipticae ex 0 in P descendat,
ut sic olim OR minus semicirculo fuerit, brevior igitur fuit olim RO quam