Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

Liber Septimus. 
529 
Fig. 98. (repet.) 
Ii 
\ 
/ V 
) B/Â 
yTvT — 
^ / 
eV^ / 
\\ 
hodie RP. Variata quantitate inclinationis seu distantiae polorum RP, varia 
bitur et quantitas latitudinis maximae in limite boreo. Et sic etiam inveni 
mus, si Ptolemaicis observationibus lides 
est adhibenda. Nam haec maxima lati 
tudo circa Cor £ hodie est 4° 32', at 
Ptolemaeus prodit illam 4° 20', per 12' 
minorem, cum etiam Cordis Leonis latitu 
dinem sept. prodat 10', per 16' minorem, 
quam illa est hodie. Et fieri potest, ut 
epicyclus Ptolemaicus obsistat/ quo minus 
haec latitudo illi fieri potuerit adhuc multo 
minor: nam inclinationem Martis ille pro 
dit 1° 0', quae hodie est 1° 50 1 /,/, etsi 
tantum efficere nequit mutatio ista latitu 
dinis fixarum. 
Simile quid monet Tycho Braheus etiam 
de Luna (Progymnasm. Tomo I. fol. 27. 
insertorum Lunarium), sed ex quo non 
capias conjecturam mutatae maximae Lunae latitudinis: non decuit enim, ut 
Luna, planeta secundarius et terreus, aliorsum quam ad Terrae orbitam tem 
porariam constanter respiceret, quocunque illa situ sub fixis quovis tempore 
esset, quin potius inde quantitas obliquitatis eclipticae, ab Eratostbene et Pto 
lemaeo prodita, in dubium vocari deberet, si latitudinum Lunae difficillimis 
observationibus liceret argumentari contra observationes obliquitatis eclipticae 
longe faciliores. 
2. Quin etiam hinc sequetur, limites nodosque Saturni, Jovis, Martis, 
Veneris retrocedere videri, etiamsi sub fixis haererent immobiles. Esto enim, 
ut poli eclipticae versentur inter Q, P circa lineam AC, in Libram porrec 
tam. Est vero hodie limes Martis in Q, Veneris in 1lj), quare poli erunt ex 
P versus Zi. et )-(. Sint in R, erit ergo PR circulus latitudinis per limites 
Martis vel Veneris. Descendente ergo P ex 0 in antecedentia, sive quies 
cant poli R, sive et ipsi versus lineam AL in antecedentia eant, sive etiam 
in consequentia ferantur versus lineam AD, dummodo tardius hoc, quam est 
QP in antecedentia: omnibus tribus casibus partes lineae PR, quae sunt 
ultra R, ascendent versus AL in antecedentia. Sic cum Saturni et Jovis 
limites sint in Libra, poli orbitarum erunt a polo eclipticae temporariae ver 
sus Arietem in linea parallela ipsi CA vel quasi, ut circa B, rursumque iis 
dem de causis, eunte P, ex 0 videbuntur retrocedere. Mercurii limes in ; z: 
est, polus igitur a P versus scilicet circa S (pone Sin lineam AE inter A et E), 
habet enim inclinationem valde magnam. Iri hoc igitur planeta continget con 
trarium, ut polo eclipticae ex 0 versus P descendente, polus Mercurii'S sive 
quiescat, sive tardius in antecedentia eat, videatur in consequentia progredi, 
linea PS versus PC inclinata. Quae omnia cum sint consentanea observatis, 
libro VI. partibus II. et III. propositis, praesertim circa Mercurium, parum 
abest, quin exuta timiditate, dictis locis usurpata, victoriam exclamem ante 
numeros et mensuras cognitas. 
3. Sive quiescant poli planetarum sub fixis, sive moveantur et ipsi, 
sequitur ex motu poli eclipticae OP, videri polorum planetariorum eoque et 
limitum et nodorum motus sub fixis inaequales. Nisi enim alicujus planetae 
polus cum ipsissimo polo regio A, centro scilicet orbiculi OP, coincidat, aut 
Kepleri Opera. VI. 34 , .
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.