530
Epitomes Astronomiae Liber Septimus.
■«fe
-ti
*i* '
aequalissimum eum polo P motum circa A in partes easdem habeat, semper
mutabitur ejus distantia a polo eclipticae P; quoscuuque igitur arcus hic vel
ille quovis tempore faciat, ii apud P polum eclipticae majorem e propinquo,
minorem e remoto facient angulum, quare crura anguli producta etiam in
aequales arcus apud limites intercipient, quare etiam inaequales respondebunt
arcus apud nodos, quadrante semper distantes.
Quid hinc est colligendum ? Cum quantitas circelli OP circa A polum
regium non sit ex observatione, magnitudo motus OP ignota, plaga motus
non certissima, in antecedentia apud OP, an in consequentia apud B, quare
secula viginti vel quod minus, a quibus astronomiae cultae memoria durat,
nequaquam sufficiunt ad universalem astronomiam condendam: sed tempo
raria saltem (per temporariam scilicet eclipticam) ab hominibus aevo quo
libet exercetur astronomia. Verissimae igitur planetarum inclinationes ad
regiam viam causaeque et quantitates et plagae motuum, limitum et nodo
rum, haec inquam et cetera hujusmodi latent in pandectis aevi sequentis,
non antea discenda, quam librum hunc Deus, arbiter seculorum, recluserit
mortalibus, immortalis ipse, cui sit laus, honor et gloria in secula seculo
rum. Amen.
LIBRI VII. ET CUM EO TOTIUS EPITOMES ASTRONOMIAE
COPERNICANAE FINIS.