Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

534 
In Epitomen Notae Editoris. 
tempus sum admensus. Praeterea fidendum fuit inconstantiae horologii urbici, quam 
ipsam tamen folio 390 (II. 371,) in dubio reliqui. 
Finis textus : Si loco Tychonicae usurpetur astronomica aequatio, illa plus quam 
Tycho jubet subtrahere, ita major adhuc fieret menstrua. Sed neque tertia,' physica 
temporis aequatio sufficit; adderet n. tantum 8', restarent adhuc fi 1 /.,, addenda pro 
menstrua. Sed de aliarum Solis et Lunae eclipsium testimoniis plura in Hipparcho 
(III. p. 510 ss.) agam, ut et de iis, quae dissentire deprehenduntur a regula. 
3 ) -p. 66 . «A.. C. 1335. R. Levi librum composuit, quem Bella Dei seu defen 
sionem Dei inscripsit, cnjus tractatu 5. astronómicas observationes memorat. Ait nempe, 
suo tempore Spicam et Regulum ea loca in. coelo tenuisse, quae secundum Albategnium 
illis debebantur, uti narrat Riccius in tractatu de motu octavae sphaerae cap. 43. et Ric- 
ciolus Chron. Astron. p. 44.» (Weidleri List. Astron.) 
Quem paulo ante dicitRemus, Prophatius, Hispanus (c. a. 1300), «observationibus 
coelestibus operam dedit et maximam Solis declinationem indagavit, quam reperii 23° 32'. 
Auctor etiam est tract. de etlipsibus, it. almanach et tabularum astronomicarüm, quas, edere 
voluit Éd. Bernardus.» (W.) • • 
’4) p. 68 . Spectat his Keplerus, quibus innuit Remi mutatam fidei formulam (cfr. p. 71), 
verba jocosa, quae in epistolis anni 1619 deprehendimus. Keplerus epistolam d. 31. Aug. 1619, 
cujus partem supra p. 61. exhibuimus, his incipit verbis: Nobilis et Clarissime Domine 
Doctor, amice honorande. Responsorias tuas 13. Aug. datas ante octiduum accepi. 
Quo miniis responderem, fuit impedimento editio Ephemeridis, quae plus mihi typo- 
graphicorum exhibet laborum, quam dypographis ipsis, quamvis typos proprios habeam 
domi meae. Alter labor extrusio exemplarium Francofurtum, cujus causa et praemisi 
tres paginas in classe funaria (tu mihi dicito aliud vocabulum, quo exprimam eine fyolje 
Olaue) et postridie summisi quartam, ut primum a proelo siccata fuit; et cum in navem 
venissem duobus abhinc (Lincio) milliaribus invenissemque baptisata mea exemplaria 
a nocturno Jove, triduum siccando inserendisque paginis insumsi, dum interim Ascha- 
vium ventum. Et denique, ut habeas quod rideas, tertius dies Aschavii consumtus 
exterminandis aliquot centuriis pediculorum, qui me per noctem in navi invaserant. 
Ad haec respondit Remus: De pediculis risum mihi non inanem movisti; ego ipse 
in Inquisitione Romana aliquando tot interfeci, quot habet sinus ordinarius 5 cyphris 
figuras. > . 1 
5) p. 91. Voi XIV. Mss. Pulkov. totum Marti dicatum, majorem partem foliorum 
signatam habet manu Kepleri numeris ordine se, excipientibus (immixtis vero haud paucis 
sine ulla signatione). . Numeri hi continuantur usque ad 539, et folia illis signata exhibent 
studia Kepleri ad Comment. Martis pertinentia. Paulo post novam incipit numerorum seri 
em, quam verbis supra positis dicit. Fol. 51. baéc occurruqt, quae, quamvis parum dilucida 
sint, tamen non plane rejicienda censuimus. 
A. 1624. 29. Febr. 
Post finem harum paginarum sequuntur duae paginae, in quibus observationes 
veterum summa cura tractantur. Apparuit autem, si longitudinem veram eccentrici 
<5 in creatione statuam in 0° HB, me incedere medium inter observationem Dionysii 
et observata Ptolemaei. Ilinc aliud consilium occurrit: an, si libertatem retineamus, 
aphelium ad tempora veterum locandi, nec id assumamus ex acronychia Ptolemaei 
triga, possimus tenere simul et Dionysianam et Ptolemaicam illam, ubi’observatus ó 
i.n cf } ? 
Primo perpendantur observationum circumstantiae. In Dionysiana anomalia 
media est circiter 71°, aequatio pene ad 11° excurrit, nec valde mutatur luxatione 
parva aphelii. In Ptolemaica est anomalia media 133° circiter, aequatio iterum valde 
magna, nec multo minor priori; utraque in semicirculo descendenti, sed illa in qua 
drante superiori, haec in inferiori. Ergo si retroagam aphelium auctis anomaliis, tunc 
prioris loci prosthaphaeresis augetur, posterioris minuitur, cumque sint subtrahendae 
ibi, retroagitur J, hic promovetur. Compensata vero hic promotione per subtractio 
nem de motu medio, duobus ille nominibus retroagitur, hic manet suo loco. Inter-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.