Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

578 Epitomen Notae Editoris. 
singulos gradus semicirculi commutationis adque 24 proportiones laterum trianguli 
(h. & e. intervallorum Solis et Terrae, Solisque et planetae) et interjeci areis differen 
tias tam interlineares quam intercolumnares, ut si quis vellet, more in astronomicis 
tabulis non infrequenti, partem proportionalem venari posset operatione cruciformi, 
vere cruce calculatorum. At in editione operis re diligentius expensa sufficere visa 
est tabulae pars tertia et ea quidem sine differentiis. Incipit igitur ejus margo sini 
ster a commutationis denariis progrediturque usque ad 100°. Abbinc vero, cum 
prosthaphaereses orbis in Saturno incipiant decrescere usque ad 140°, ubi Yeneris 
incipiunt decrescere, singulos gradus exhibere visum est. Ab 140° usque ad finem 
semicirculi sufficere visi sunt saltus per quaternos, cum sine lima per logarithmos 
nulla plane prolixitas tabulae hujus prosthaphaeresibus Martis et Yeneris satisfacere 
possit. In fronte vero occurrunt ordine proportiones a 30000 ad 240000. 
Usus tabulae est iste. Si tam summa quaesitorum angulorum (commutatio), 
quam proportio reperiuntur exacte in margine et fronte, area quoque exhibebit quae 
situm exacte; sin aliter, per summam angulorum quaesitorum (h. e. per commutatio 
nem) proxime minorem data in margine inventam et per proportionis logarithmi 
myriades puras in fronte ingredere, et exhibebit area communis quaesitorum angu 
lorum minorem (seu prosthaphaeresin orbis) respondentem elementis, quibus est 
excerptus. Idem fac cum angulo commutationis proxime majori, quam est datus, 
et cum proportionis myriade sequenti: per quae prosthaphaeresin elicies etiam majo 
rem. Memineris itaque, veritatem esse plerumque in medio excerptorum. Sume igitur 
aliquid intermedium et excole illud per proportionem ipsam datam. Id enim fit longe 
facilius, quam per ullam venationem partis proportionalis. 
Inter mss. Pulkoviensia deprehendimus fasciculum, quod maxima ex parte adver 
saria Tab. Rud. continet (Vol. XX.). Ex his hoc excerpimus: 
Praeceptum: Dato commutationis angulo et distantiarum proportione, invenire 
prosthaphaeresin orbis et elongationem planetae a Sole. 
Etsi perscriptum est in Epit. Astr. p. 751 (448), prosthaphaeresi seu parallaxi 
orbis non opus esse in calculo Rudolphino, ut qui contentus sit elongatione planetae 
a Sole, id tamen intelligebam tantum de illo modo investigandi elongationem planetae, 
quem tunc sequebar. Ex illo vero tempore deprehendi commodiorem calculi formam, 
in qua prius (in superioribus quidem) innotescit haec orbis prosthaphaeresis. Attende 
igitur definitionem vocis: cum de superioribus planetis agimus, vox ista, prosthaphae 
resis orbis, intelligitur de orbe magno, qui secundum T. Brabei conceptiones Solem 
ipsum et in eo commune centrum totius systematis 
planetarii circumfert. Et tunc est angulus ad pla- 
netam in adjecto schemate (ubi T Terra intra or 
bem eccentricum PLAN, et S Sol) SLT vel SNT, 
differens ab elongatione planetae a Sole STL vel 
STN. At cum de inferioribus agimus, vox orbis 
multo commodius quam in Prutenicis accipi potest 
de ipso planetae orbe eccentrico circa Solem, qui 
veteribus epicyclus dicebatur, et tunc prosth. orbis 
non aliter ac in Prutenicis est angulus ad Terram 
seu angulus visionis; in adjecto schemate (ubi R 
Terram signat, extra orbem inferiorum unius) an 
gulus hic est SRP vel SRA, ipsa sc. elongatio pla 
netae a Sole. Consequens igitur est, cum prostha- 
phaereseos vox sit relativa, ut in superioribus qui 
dem intelligatur referri ad locum planetae eccen 
tricum per lineas SL, SN definitum, in inferioribus 
vero ad locum verum Solis, per RSO definitum. 
Itaque in semicirculo commutationis priore OP 
prosthaphaeresis haec superiorum, ut SNT, subtrahitur a loco planetae eccentrico SN, 
inferiorum ut SRP, additur ad locum Solis RSO; contra in semicirculo commutationis 
Fig. 101. 
o
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.