Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

Excerpta ex Tabulis Rudolphinis. 
583 
Fig. 103. 
tríeos, mille mille nugas exigebant, -rerum etiam causas aperit, quae veteres illos in errores 
istos perplexissimos induxerint. Quid ultra perfectius esse poterit? Yeritatem dilucide 
aperit, errores aperte detegit. 
Albertus Curtius, quem Keplerus comparat sibi aliisque astronomiae luminibus, col 
legii Jesuitarum Dillingensis socius, cum Keplero convenit, dum is Ulmae Tabulas Rudol- 
phinas formis describendas curabat. Per annum 1627 cum Keplero multa cum per literas 
tum viva voce de rebus astronomicis et praecipue de tabulis illis egit, quorum testes habe 
mus epistolas Curtii ad Keplerum datas, quae insunt collectioni manuscriptorum Kepleri Pul- 
koviensi, quamquam aegre ferendum, epistolas Kepleri omnes ad Curtium datas in illa col 
lectione desiderari. Edidisse diximus vol. I. p. 191 Curtium Tychonis observationes (Hi 
storia Coelestis) iisque hic addimus, nomen »Lucius Barrettus«, quo se in praefatione 
Hist, Coei, introducit, ex transpositione literarum nominis, »Albertus Curtius« compositum 
esse. Mortuum Curtium exhibent historici anno 1671, quare fatis non datum ei fuit, ut 
videret typum operis illius absolutum vel in publicum emissum, cum illi praefixus sit annus 
1672, in calce vero annus 1666. 
Curtius haec dedit Keplero „Wisensteigae“ 19. Jul. 1627 Problema (v. s. p. 424) 
ita proponerem: Ex data anomalia media investigare anomaliam eccentri et 
coaequatam, quod in Epitome absolvitur per regulam falsi. Esto via planetae ED 
elliptica ejusque focus alter A, alter B, ipse autem planeta 
in E. Junctis EA et EB, EB insuper producta in F, ita ut 
EA, EF sint aequales, describatur centro B intervallo FB cir 
culus FH, demissaque ex F perpendiculari compleatur figura. 
Oporteat jam ex data anomalia media, sive arcu FH invenire 
ceteras. Quoniam ergo in triangulo FBG est ut radius ad FB, 
ita sinus anguli FBG ad FG et sinus anguli GFB ad GB, 
est autem FB dupla radii (in tua dimensione), erunt et si 
nus sinuum dupli. Datis igitur per duplicare rectis GF et 
GB, et ipsi GB addita focorum distantia BA, habebitur in 
triangulo FGA angulus FAG et latus FA (his addit Keple 
rus: quare et GFA ; dabatur vero FBA, ergo et GFB et 
BFA). Iterum in isoceli FEA ex angulis a-d F et A et 
latere comprehenso FA habebitur EA, distantia ab uno foco 
(Keplerus: et EAF ab FAG ablata relinquet EAD; ceteris 
non est opus), quae subtracta ex 200000 relinquit EB di 
stantiam a foco altero. Quodsi ad extremum fiat ut EB ad 
radium, ita sinus IEB ad IB, et reperta IB addatur ad se 
missem intervalli focorum, habebitur IC, sinus secundus ano 
maliae eccentri. . Alia quaedam compendia operae praeter 
mitto, quae ultro cogitanti accidunt. 
Keplerus: FBH 48° 45' 15", 65929. 85, GB 131859. 
70, BA 18460, GA 150320, FG 150320. 28. Hic attende, 
FG et GB sunt aequales, quia anomalia eccentri est 45°. 
Si esset ut BE ad EF vel EA, sic BA ad AF, anguli 
DAE, EAF aequarentur, esset ergo et BD ad DA ut 
BA ad AH, minor ad totam, ut major ad totius duplum: 
minor ergo dimidia majoris, quarta diametri, eccentricitas tamen unica. Nuspiam 
igitur aequales anguli ad A, nisi tantum uno hoc loco. Sed pergo: FAG cum FG 
iit exiguo major quam GFA cum FA; quodsi sinus essent, conjuncta darent scrupu 
lum. Nunc lineae duplae sunt eoque amplius, ergo 40 eoque amplius dant scrupu 
lum. Est ergo FAG 45° 1', ergo quia FBG 48° 45' 15", erit BFA 3° 44' 15", tanta 
et EAF. Aufer ab FAG, restat EAD 41° 16' 45"; ut habet tabula aeq. 41° 21'37". 
Pro AE: datur EAB 41° 16' 47", EBD 48° 45' 15", ergo BEA 7° 28' 28". Ut vero 
(sin.) BEA ad BA, sic (sin.) ABE ad AE. 
Haec ex manuscriptis desumta Curtii sententiam, quam supra affert Keplerus, non 
plane exhibent, neque illa ex posterioribus Curtii epistolis prodit, cum ex iis appareat tantum, 
convenisse Curtium cum Keplero et voce viva de hac quaestione disputasse. Ante hoc 
tempus Curtius rem tractasse videtur in libello, quem inscripsit: Novum coeli systema, 
Dilingae 1626, quem ut inspiceremus nobis non contigit,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.