584
In Epitomen Notae Editoris.
79) p. 466. In Tab. Rud. Cap. XXVI. agit Keplerus de „Menstrua Lunae anomalia
et aequationibus“ et liaec ad historiam illarum affert: Transeamus ad alterum genus ano
maliae, menstruum, seu ad copulas et quadraturas Solis alligatum, cujus causa seor-
sim de Luna fuit agendum in his praeceptis. In hac anomalia multo patebit eviden
tius, causas motuum esse physicas ac propterea non injuriam a me factam circulis
et orbibus centrisque, angulos in tempora admetientibus aequabiliter, quod iis vale
dixerim. Ptolemaeus, cui menstruarum inaequalitatum una sola erat nota, cum
videret, aequationes Lunae, de quibus hactenus, provenire majores in quadris quam
in copulis: ut hoc assequeretur positionibus suis calculumque huic observationi con
formaret, epicyclum Lunae, quem prioris solutae inaequalitatis causa introduxerat,
docuit, motu vero et reali ad Terram sese demittere bis in mense, sc. in utraque
quadra.
Hoc ita creditum fuit astromomis usque ad Regiomontanum, qui vidit, si
epicycli aequationes ex appropinquatione fierent majores, fore ut et corporis Lunae
diameter in quadris repraesentaretur major semisse ejus, quod habet in copulis; hoc
vero cum redarguerent observationes, falsum igitur apparuit illud tantae appropinqua
tionis dogma. Copernicus, hac causa phaenomeni convulsa, substituit aliam, realem
et ipsam, epicyclos duos pro Ptolemaico uno; mnjorem quidem, qui centrum minoris
veheret, minorem, qui Lunam ipsam, in quadris eam praestans remotissimam a cen
tro majoris.
Quid faceret Tycho, totus perfectioni motuum tunc addictus, in circulis per
fectis? Copernicum imitari etiam in menstruae inaequalitatis positionibus erat dif
ficile; jam dudum enim propter solutam anomaliam duos receperat epicyclos, quorsum
jam reponeret tertium, quem Copernicus dedit anomaliae menstruae? Nimirum ex
orbe Lunae decerptum Terrae applicuit, centrum ejus locans in linea, quae parallela
esset lineae apogaei epicycli. In hujus, jam non epicycli, sed hypocycli circumferentia
fixum centrum orbis Lunae, duos priores epicyclos deferentis, sic incedere jussum
est, ut in copulis veniret in ipsum centrum Terrae, in quadris ab eo longissime omnium
recederet. Et tamen .adhuc aliam Tycho variationem deprehendit, inobservatam a
veteribus, cujus effectrices machinas non est ausus inferre systemati orbium Lunae;
transscripsit igitur eos ipsi zodiaco. Oculos aperuit illi tandem haec inaequalitas
ultima, ut videre inciperet, non circulis realibus, sed causis naturalibus aliis has
inaequalitates effici.
Quid ego, Tychone mortuo? Dicam verbo: nodum Gordium nihil attinebat
solvere, secui. Post diutinas enim contemplationes, post transformationem non unam
(quales videre licet vol. III. p. 644 ss.), tandem apparuit, anomaliae menstruae causa
nihil mutandum nec in figura orbitae Lunae, nec in ejus intervallis; omnem enim eam
sequi rationes illuminationis, ad quas motuum ejus incitationes refraenationesque
naturales seu vi lucis ipsius, seu ministerio animali accommodarentur.
Demonstrationes ipsas longum est hic explicare; petat eas, qui desiderat, ex
Epitoma Astronomiae. Magis est ex instituto praesentis operis, schematum explica
tione fundamenta struere calculi, ne iis ignoratis inamoenior fiat calculi labor, per se
satis taediosus ob miram cautionum varietatem, quas parit haec non posita de novo,
sed ultro ex natura oblata hypothesis.
His praemissis Keplerus schemata sua explicat octo, quorum supra (ann. 78) men
tionem fecinus, et pergit: Cum antecessores nostri coacti fuerint solius hujus aequa
tionis menstruae causa reales eccentricos et reales motus totius sphaerae Lunae de
novo introducere, hic a me solum hoc ponitur, aequationem secundam esse ex hoc
accidentario concursu eccentrici cum circulo illuminationis. Et veteribus quidem
liberum fuit, eam instituere rationem positionum, suarum (quascunque elegissent), ut
eae modos etiam placitos reciperent, aut, nisi hoc facerent, eos repudiare; me con
cursus iste accidentarius, pro causa rei receptus, confestim totum ad leges suas
proprias, extrinsecus allatas, alligavit, ut nulla libertas esset, eas fingendi ad exem
plar destinati effectus. Quodsi ego causam rei perperam collocassem in hunc con
cursum illuminationis accidentarium, quaeso qui fieri potuisset, ut ille in effectuum