Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

588 
In Epitomen Notae Editoris. 
etiam, si naturalem ille hypothesin exprimere juberetur, omnino 52 contraxi in uni 
cam, transscripta menti parte molestiae, quam erant oculi subituri soli, ut ea partem 
nonnullibi colligeret proportionalem, cum tabulae frontes per quinos solos gradus, 
margines per ternos saltarent. 
Praeceptum 124. Quomodo per viam directam et astronomiae veteri magis 
accommodatam computandus sit Lunae locus m orbita ex his tabulis? Initio com 
putetur locus Lunae fictus per primam sc. anomaliae solutae aequationem. Quodsi 
contingat, ut simul eodem momento Luna Soli exacte conjungatur vel opponatur, 
fictus iste locus simul etiam verus erit. Etsi vero non coincidat copula, tamen utilis 
erit fictus iste locus tam ad indagandam vicinam copulam sine ulteriori aequatione 
(cujus usus respectu locus hic fictus dicitur), quam ad computandum verum locum 
mediante aequatione luminis. 
Si vero quaerendus est locus Lunae extra copulas nec propter copulas, gemina 
via potest pergi. 1) Yel ponendo locum fictum ut verum et correctione anomaliae 
mediae ut supra; ubi fit saepe, ut videatur quaerendus locus Lunae, sed consultius 
sit, eo vel posito, ut jam noto, quaerere et corrigere ipsam anomaliam mediam. Ut 
si jubearis ad horam observatae cV J) ? quaerere locum Lunae, praestat, posito 
loco pro vero , quaerere anomaliam mediam et sic tempus idque comparare cum 
tempore tradito, quia hoc facilius est. 2) Yel pergimus cum ficto ad exquirendam 
aequationem luminis: tunc facillimus quidem est labor per tabulam, ut excerptam ex 
ea luminis aequationem, prout titulus ejus voluerit, vel addamus loco ficto vel detra 
hamus, eritque inventus locus Lunae in orbita. At quia luminis aequatio non excer 
pitur satis ad gustum curiosorum exacta, sumant ergo illi sibi laborem haud parum 
sane molestum, excerpendi ex tabula scrupula menstrua, exsortem, et per ea formandi 
aequationem hanc, eaque utantur eodem modo. 
Caput XXYII. De latitudine Lunae menstrua, ejusque tabulis. De circuitu 
nodorum retrogrado, soluto a legibus mensis, et de simplici latitudine Lunae, quam 
habet illa ex suo eccentrico (nunquam tamen puram, nisi in copulis), vel ipsius Lunae 
(secundum Tychonem) vel nodi cum Sole ejusve opposito, de hac, inquam, ejusque 
tabula egi in capite XXV. (ann. 78.). Quidquid illi accedit insuper ratione mensis, toturii 
ex inventione Tychonis est, etsi vestigia forsitan aliqua licet observare in nonnullis 
veterum observationibus. Non est autem res adhuc ex omni parte liquida. Tycho 
enim, cum angulo parvo inclinatam habeat orbitam Lunae in copulis, etiam parvo 
angulo Lunam emittit e copulis, cum nodis Lunae existentibus. Id vero deprehendi 
ego valde adversum esse observationibus eclipsium, ut quae omnino testantur de angulo 
tanto, quanta fit in quadraturis Lunae latitudo; quasi una et eadem inclinatio hujus 
eccentrici ad eclipticam maneat toto illo mense, quo Sol obambulat loca nodorum, 
Lunaque non tantum in magnam tunc latitudinem 5° 18' evadat in quadris, sed etiam 
aequali ei angulo incipiat excurrere a Sole. Atqui si constans semper maneret an 
gulus magnus per totum iter Lunae a Sole ad ejus quadratum, non posset Luna, 
cum nodos invenit in octantibus, latitudinem nihilo minus habere parvulam, quam 
tamen Tycho observationibus idoneis comprobavit. 
Ob hanc perplexitatem diu admodum versatus sum in magnis erroribus, cum 
altera manu medicinam afferrem eclipsibus, altera eam rursum subtraherem, relapsus 
in aequipollentiam Tychonicam, ut jam statim apparebit, si tamen unum hoc monuero, 
tum demum eadem praestari per has hypotheses, quae per Tychonicas Progymnasma- 
tum, si eae iisdem etiam quantitatibus applicentur. In quibus quid inter utrumque 
diversitatis intersit, operae pretium est, diligenter observare in praecepto sequenti. 
Illud commodius hic moneo, me nodi locum ad nostra tempora promovisse ad 25'. 
Quae igitur ex hac promotione diversitas in latitudinem redundat, ea prius 
detrahenda est de differentia Tychonici et mei calculi, tunc demum de aequipollentia 
hypothesium ferri poterit judicium sanum. 
Ergo ad opus. Praeceptum 125. Veram Tychonicam exquirere latitudinem. 
Veram dico cum adjecta limitatione, ut intelligas, ex Tychonis sententia veram hic
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.