Excerpta ex Tabulis Rudolphinis. 589
quaeri, non tamen absolute veram, cum eclipsium doctrina correctionem ejus aliquam
requirat.
Ad hanc igitur Tychonicam inquirendam duas trado vias aequipollentes
cum inter se, tum etiam ciun via, quam Tycho in Progymn. T. I. docuit, quan
tum equidem assumta patiuntur. Nam ut in Prolegomenis Ephemeridum docui,
maximam Tycho latitudinem simplicem assumsit 4° 58' 30", aequationi longitu
dinis aequalem, excessum 19, summam utriusque 5° 17' 30", ego vero assumo illam
quidem 5° 0' 0", meae itidem aequationi longitudinis aequalem et observationibus
Tychonicis convenientem, augmentum vero 18', summam 5° 18' 0", fere quantam
et Tycho.
Prior via est haec, ut primum in parato sit distantia ]) a ^ ut praecepto
antecedenti; deinde auferatur locus vel a loco © vero, ut restet distantia ©
a Q, vel ‘85’ ; tertio hac quaesita in tabella augmentationis menstruae excerpatur et
adservetur augmentatio anguli soluti (hanc Tycho excessum appellat, aliter tamen
instructum ; quippe qui etiam aliter excerpitur apud ipsum), excerpatur etiam prostha-
phaeresis nodi Q, annua, cui titulus est ab aequipollentia Tychonica, cum suo titulo.
Quarto per hanc prosthaphaeresin jam corrige distantiam 3 a Q antecedente aequa
bili. Nec patiatur se hic impediri calculator in Progymn. Tychonis exercitus, quod
videt contrarium juberi a Tychone; non enim est vere contrarium, sed requirit sic
differentia formae prosthaphaereseon, quae Tychoni menstrua est, mihi annua,
mira tamen et inopinabili aequipollentia. Quinto cum distantia J) a Q, vero jam
constituta ex tab. lat. simplicis excerpatur latitudo. Sexto, jam sumta hujus lati
tudinis pars quinta pro scrupulis proportionalibus, multiplicetur in anguli soluti
augmentationem excerptam et asservatam; quotiens addatur latitudini, per distan
tiam 3 a ¿Q, vero excerptae: sic absolvetur Lunae latitudo, quae est ex Tychonis
sententia vera.
Multiplicationis logisticae taedium evitabit calculator usu logarithmorum.
Praec. 126. Altera via est ista: Primo sint in parato distantia © a Q, 3) a © et jj)
a ¿Q, aequabili et per hanc latitudo simplex cum suo titulo ex tabula, ut prius. Deinde
cum distantia © a Q ingressus tabulam augmentationis, excerpe inclinationem limitis,
non soluti, sed menstrui. Tertio cum distantia 3 a © in tab. aequationis menstruae,
quaesita sub titulo augmenti menstrui, excerpantur scrupula menstrua vel eorum
logarithmus, et vel illa in jam excerptam inclinationem multiplicentur, vel ille log.
ad hujus log. addatur: utroque modo invenietur latitudinis portio menstrua. Titulus
autem huic portioni accedet ex eo limite soluto, non qui erit vicinior Lunae, sed qui
cum Luna versabitur in eodem semicirculo, a Sole incepto. Quarto comparentur
tituli tam lat. simplicis, quam portionis menstruae; et siquidem fuerint iidem, jun
gantur portiones fietque latitudo vera Tychonica, partibus cognominis, sin diversi sint
tituli, minor portio a majori auferatur, residua erit lat. vera Tychonica, titulo elementi
majoris retento.
83) p. 478. Tabulae Rud. ad quaestionem „ Veram pro eclipsium etiam necessitate
latitudinem quomodo inquiramus?“ respondent: Quantum ad hoc, ut omnes latitudines
hypothesis eadem complectatur et inter se consensu connectât, perpendendum est,
eclipses fieri non tunc tantum, quando Sol nodis exacte jungitur, sed etiam tunc,
quando ab iis abest quantum permittunt termini eclipsium. Si ergo haec magna limitis
inclinatio in copulis cum discessu Solis a nodis sic minuitur, ut ex forma imminutio
nis nascatur libratio nodorum annua, paria faciens cum forma menstrua Tychonis,
tradita in Progymnasmatis, ergo id, quod dederat anguli mei magnitudo latitudinibus
eclipticis, prosthaphaeresis annua nodorum rursum eripiet. Atque hoc mihi contigit
in Epitoma Astr. (p. 467. 478. 479.), cum librationem limitis menstrui instituissem super
axe, qui esset lineae copularum alligatus: cum intérim tamen in Ephemeridibus eam
librationis limitis rationem secutus essem, quae fit super axe soluto a Sole, sc. super