Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

Excerpta ex Tabulis Rudolphinis. 
593 
4 45 
pus conversum = ^ = 0, 1638 h. = 9' 50" (9' 3"). Ilujus duplum 19' 40" (18' 6 ") 
ad 4 horas additum prodit totam durationem. 
90) p. 503. Tu „praecepto“ 149. Tab. Rud. haec leguntur: Si a parallaxi Lunae 
horizontali abstuleris sesquiplum parallaxeos Solis horizontalis, relinquitur semidia- 
meter disci. Et praec. 158: Pro duratione eclipsationis omnimodae conjiciantur in 
unam summam semidiametri utriusque luminaris et parallaxis Lunae, a summa vero 
auferatur parallaxis Solis; hac enim ratione conflatur summa semidiametrorum disci 
et penumbrae. Ad haec annotat Keplerus in „notis et animadversionibus ad praecepta 
Tabularum Rudolphi“: Humanitus aliquid contigit Hipparcho meo, ut inter ejus (quippe 
nondum editi, nec cura ultima limati) theoremata esset unum spurium; cui cum sub 
junctam viderem quasi demonstrationem, perinde ac si ea esset legitima, usus eo ? 
elicui hoc praeceptum (cfr. vol. III. p. 525). Reformandum est sic: parallaxis Lunae 
horizontalis tota aequat semidiametrum disci. Eaque de causa etiam praec. 158. sic 
legendum: .... unam summam semidiametri utriusque luminaris, parallaxis Lunae 
et parallaxeos Solis dimidium; hac enim ... Et secundum hanc correctiunculam 
etiam exemplum ibi sequens erit reformandum, nec non et exempla in Ephemeridibus 
editis et Epitomes Astr. fol. 874 (503), quod miror ab adversariis meis per totos jam 
10 annos mihi non fuisse objectum. Nimirum subtilitatem unici scrupuli non curat, 
qui non capit. 
91) p. 515. Capite XXIV. Tab. Rud. „de passionibus planetarum“ ait Keplerus: Propor 
tionem indagare arcuum diurnorum eccentri, Solis et planetae, opus est per se jucundum, 
praesertim ob speculationes harmonicas, ut apparet ex mea Harmonice Mundi; in 
ipsa tamen astronomia pernecessarium ad stationum doctrinam, hujus scientiae propriam. 
Videtur autem prima fronte facilis notitia, verum id paulo secius habet. Pri 
mum exhibentur quidem diurni medii ex tabulis mediorum motuum, ut Martis diurnus 
est 31' 27", Solis 59' 8"; horum uterque cum sit minor 60', facta igitur subtractione 
logarithmorum logisticorum, majoris arcus a minoris (64594 — 1454 =■ 63140), opus 
videri possit exactum; nam 63140 est proportio numerorum logisticorum propositorum. 
Et hoc quidem verum esset, si gradus unus in eccentro Solis aequalis esset uni gradui 
in eccentro Martis. Verum quia hi gradus sunt inaequales et quia rarissime fit, ut 
motus medii sint inter se comparandi, sidere utroque in longitudine media sui eccentri 
versante, extra haec vero loca non tantum diurni apparentes perpetuo variant, nunc 
majores nunc minores existentes motu medio, sed ipsi etiam diurni veri arcus eccentri 
ab apparentibus diurnis differunt, sc. quia hi arcus diurni nunc majores apparent, 
quam re vera sunt, nunc minores: tot igitur nominibus fit negotium hoc intricatius. 
Sciendum est igitur, proportionem arcuum diurnorum, si loquimur accurate, ex 
4 componi elementis: 1) ex proportione amplitudinis orhium seu graduum integrorum, 
2) ex proportione numerorum, quibus medii motus diurni exprimuntur, 3) et 4) ex 
proportionibus amborum arcuum temporaneorum ad suos medios. Verum ex his 
4 elementis 2 sunt perpetua facilique negotio conflantur in unum, omnibus diebus 
totarum periodorum serviens, ut ita res denique ad 3 redeat elementa. Nam proportio 
numerorum diurnorum mediorum est proportio periodicorum temporum, sed haec est 
sesquialtera proportionis orbium vel integrorum graduum conversae, quia, cujus est 
parvus numerus, ejus gradus est magnus. Ad constituendam igitur veram propor 
tionem arcuum eccentri diurnorum causa non tantupa numeri, sed etiam quantitatis, 
proportio graduum in compositione delebit 2 / 3 de proportione periodorum, ut cujus 
est conversa, 2 / 3 vero subtractae a :i / 3 relinquunt */3 seu dimidium de proportione gra 
duum in diversis eccentricis. 
92) p. 523. Ex Mss. Pulkov. vol. XVII. (7. Dec. 1621.) Investigatio obliquitatis 
eclipticae ad diversa tempora ex hypothesi Epitomes a fol. 914 ad 917 (522 s.). (Vide 
argumenta contra mutationem obliq. fol. 99; supra fol. 87 ss.) 
Kepleri Opera, VI. 
38
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.