mmaaarntmmitmim
•
Regiomontani et Waltheri.
771
? 26° 40' Z > lat. sept. 4° 20', medium coeli 25° Ti[. Sed 1 h. post ortum Solis
posito gradu Solis super 10° 15' X, videbatur £ 27° 10' Z » cum lat. sept. 4° 10'.
Sed radii propter praesentiam Solis non satis fortes, sed possibile est, radios refrac
tos circa horizontem illam differentiam generasse.
Ilaec non corrigamus. Nam prima observatio vere testabatur dc 26° 54 '/ 2 '
sino refractione, quae sit alicujus momenti, quia 9 erat satis aha. Etsi ar
millae directae per Cor ^, quod vergens in occasum propter refractionem
apparuit promotius, quam per veritatem, quo nomine Venus fuit nonnihil promo
tior ultra 26° 54 1 /./ Posterior observatio est facta per Q, cui si pro
prium assignes locum, Venus spectata dicetur in 27° 22' fy. Sed quia Sol post
, horam unam nondum est liber ab omni refractione, in ortu vero apparet altior
et in antecedentia, quare etiam Venus per locum Solis refractum spectata fuit
ante 27° 22' / 5. Ecce ut concurrerint effectus refractionum orientalis ct
occidentalis, et una cum promotione Veneris vera in horis tribus dimidii gra
dus discrimen effecerint, quod observatorem in admirationem traxit. Recte
itaque factum, quod illud discrimen excusavit per refractionem. Colligo ego
ex calculo ad h. 6. matutinam locum 9 i 11 27° 1' lat. 4° 31' sept.,
adhuc denario scrupulorum auctiorem, quam habet armillaris observatio, quem
admodum ex priori mense.
Martio d. 3. mane post ortum Solis c. h. 7 ! / 2 posito Sole in 22° 6'
visa est 9 iu 6° 15' ZZZ. Sed quia Sol verius in 22. 17 fuit, quare
etiam 9 io 6. 26 ZZZ refertur. Si vero refractio aliquid nocuit Soli, veniet
observatus locus anterius. Computo ad hanc horam 6. 39 ZZZ, lat. 2° 58' sept.
Die 11. Martii, hora una maturius, posito Sole in 0° 3' Y> Venus visa
est in 13° 45' ZZZ. Atqui Sol erat in 0° 16' Y> ergo Q in 13° 58' ZZZi et
anterius forte ob refractionem. Lat. 2° 15' sept., cum ego computem 13° 54 ‘ZZZ,
lat. 2° 1 l / 2 sept., denario minus quam in observatione, cum superius tantun-
dem plus haberem. Itaque dubium est nullum, quin hoc sit ex vitio instru
menti, de quo testatur auctor ipse ad 12. Dec. antecedentem. Testimonium
jam statim perhibebit ipsa observatio.
Postridie enim, posito Sole in 1° 1' Y> visa est $ iu 14° 45'
sed Sol in 1° 16' Y erat ponendus, ergo 9 iu 15° 0' ZZZ et forte anterius
ob refractionem, cum lat. sept. 2° 15', eademque et pridie. At non manet
invariabilis latitudo hoc situ planetae. Computo igitur 14° 50' ZZZ, lat.
1° 54 '/ 2 ' sept.
Post alios dies 5, 17. Mart., posito Sole in 5° 55' Y> visa est 9 in
19° 30' ZZZ. Sed si Sol sit in 6° ll 1 ^' Y> etiam 9 veniet in 19° 4672'
et per Solis refractionem anterius. Lat. sept. 1° 38'. Computo 19° 41 y 2 '
lat. 1° 20V 2 '.
Postridie, Sole super 6° 53' Y posito, Venus aestimata est tenere 20° 15' ZZZ,
lat. 1° 30' sept. Sed Sole in 7° 10 l / 2 ' Y posito, Venus habebit 20° 32 V ZZZ.
Computo 20° 40' ZZZ , lat. 1° 12' sept.
Sequente 19. Mart. Sole in 7° 55' Y» Venus visa in 21° 23' ZZZ, cum lat,
1. 23 sept., ubi vides, motum non bene proportionari. Nam ab 11. in 12. Mart.
diurnus est 60', per sequentes dies 5 est 57', tunc 45' et jam ultimus 62',
quod argumento est, ab armillis non scrupulos minimos exigendos. Computo
ego 21° 39 2 / 3 ' ZZZ, nam mihi 9 est l^TV ulterior, lat. 1° l l / 2 .
Denique 27. Martii posito Sole in 15° 50' Y? observata est Venus in
29° 40' sed quia mihi Sol est in 16° 0' Y> quare et observatio testa
bitur de 29° 50' ZZZ. Computo 29° 51' ZZZ-
Haec ultima est observatio Waltheri circa Venerem.