Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

772 
Consideratio observationum 
Consideratio observationum Waltheri in Mercurio. 
Anno 1481. 22. Oct. ante ortum Solis fere ad unam horam vidi t) et ^ distan 
tes, sicut visui judicavi, non ultra diametrum Lunae, quam distantiam tantum judicavi 
ex parte longitudinis, videbantur enim eandem latitudinem habere fueratque Mercu 
rius orientalior. 
Computatur locus 1) in 18° 8' ££, lat. 2° 18'. Sed certum est, cum 
ex observationibus antecedentium annorum, tum ex proxime sequenti Novem 
bri non semel, addendum esse huic loco tj 30' vel 40', ut sic locus (£> refe 
ratur inter 19° 12' ££ et 19° 22' ¡£1;, lat. 2° 12' bor. circiter. At com 
puto ad h. 6. eccentricum 25° 0, visum per curtationem 19° 3' ££, lat. 
2° 18' bor. et h. 7. promotiorem. Quodsi retrahatur locus eccentricus, minor 
erit prosthaphaeresis subtrahenda, quare promotior. At potuit aestimatio 
distantiae diametri Q) nonnihil fallere, ut factum non semel. Post dies 12, 
puta 3. Nov. h. dimidia ante ortum Solis distantia inter ^ et ^ fuit 14° 40'. 
Adde ad locum t) priorem motum dierum 12, ut sit 19° 27' ££ computatus, 
lat. 2° 20' bor., adde etiam, ut in antecedentibus et sequentibus 30' vel 40', 
quibus calculus deficit, ut sit 19° 57' vel 20° 7' ££. Hinc extende, quod 
de distantia competit longitudini, 14° 39', si modo fides radio in tam magna, 
veniet £ in 4° 36' 1% vel 4° 46' 11]. At computo 5° 2' 11% lat. 1° 37' 
bor. Quasi hic radius non attigisset justum, aut quasi locus eccentricus, qui 
est in 23° 11|), retrogradus sit, ut prosthaphaeresis ablativa fiat major, quod 
tamen sequentibus non confirmatur. 
Auno 1482. 11. Oct. modicum ante ortum Solis vidi ^ apud J ), fueratque ^ 
australior ad quantitatem diametri Lunae, aut ultra, sed longitudo fere eadem. 
Computo ad h. 18. 30' aeq. Uranib. locum Q) verum ad eclipticam 
reductum 8° 37' 45" ££, lat. 3° 17'36" bor., parallaxin, oriente 13° ££ 
sub ait. poli 4 9 7 3 0 , longitudinis 54' 48", latitudinis 27' 0", locum igitur visum 
Q) 9° 32 Y„' ££, lat. visam 2° 50%' bor. Mercurii vero locum eccentricum 
quidem computo 7° <% prope limitem boreum, visum vero per curtationem, 
ut par est, 9° 27' ££, lat. 2° 4' bor., qui consensus cum observatione supra 
votum est. Quod enim dixit observator diametrum Q) aut ultra, in differentia 
latitudinis id invenitur 46% inter centra, quod est sesquidiametri Q), inter 
marginem proximum 31', quod est plane diameter Q). 
Anno 1484. 16. Jan. £ ortus est h. 1. 37' ante Solem. Hunc locum initio 
non censui computandum, quod vel unicum temporis minutum desideratum 
trientem gradus in loco £ mutet, ponderibus vero et rotis horologiorum nun 
quam circa minima est fidendum; ut non dicam, quod alio loco horizontis 
ortus §, alio 0, nec indicatur eorum altitudo supra libramentum aquae; 
ut taceam subitam refractionis mutationem, quippe Sole appropinquante. Visa 
est aliquando Venus per horae quadrantem haerere in contactu horizontis. Sed 
tamen, quia locus eccentricus est in 5° 11{ , quo loco $ nunquam est obser 
vatus a Tychone, computavi et visum locum in 11° 18' / ^ ) , lat. 0. 19' sept. 
Ortus igitur est regulariter h. 1. 23' ante Solem, et Waltherus favisse videtur 
calculo Alphonsino, qui refert § in 7 l /.,° fo. Forte erravit, confectos existi 
mans 35 denticulos de 56 rotae horariae, residuos 21, cum essent confecti 21, 
residui 35. 
Anno 1485. 8. Jan., cum esset £ ratione eccentrici in 21° 11% obser 
vator ejus conspectui insidiatus est frustra. 
Sequente Augusto, cum incederet motu eccentrico per % [] et 0,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.