Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 6)

6 * 
De Anni Quantitate et Aequinoctiorum Praecessione. 
83 
Cum autem ab Hipparcho ad Albategnium sint anni 1000, ab Albategnio 
ad nos 700, minuta ista 20 distributa proportionaliter dant Ptolemaeo 23° 
48V 2 ', Albategnio 23° 39'/ 2 . 
Indi ante Christum. Obliq. eclipt. 24° 
Eratosthenes — 240 .... 23. 51. 20 
Hipparchus — 150 23. 51. 20 
Ptolemaeus p. Ch. 130 ... 23. 50 
Almamon, rex Arabs 830 ... 23. 35 
Albategni Muhamedes 880 . . 23. 35 
Alfraganus Aramensis 950 . . 23. 35 
Arzachel Hispanus 1070 ... 23. 34 
Thebithius 1100 ... 23. 35 
Almeon Almansoris 1140 . . . 23. 33. 30. 
Joannes Hispalensis 1142 
Macellama 1222 
Auctor Anglicanus 1264 
Prophatius Judaeus 1300 ... 23. 32. 0 
(Ita Albategnius et Thebith affirmant et 
Rabbi Abrabam Chaia et Macellama.) 
(23. 52. 30) 
(Auctor geographiae graecae. Hunc se 
quitur Rob. IIuesQ 
(Cbristmannus eis tribuit hanc aetatem. 
Allegat Almamonem et qui ipsum se 
cuti sunt, qui faciant 23. 35.) 
(dimidia et semisexta) 
(Vertit Alfraganum) 
(Aetas magistri Joannis Londinensis.) 
(Editio ejus libelli de quadrante adscri- 
bitur anno 1290, translatio ex hebraeo 
anno 1291.) 
Abrahamus Chaia 1315 (Descriptum geographiae Abulfedae.) 
Purbachius et Regiomontanus 1460 23. 28. 30. (Abr. Zacutli, Judaeus, hujus discipulus 
Augustinus Ricius.) 
Averroes recenset destructas columnas Herculis anno 1136, quas ipse antea viderat. 
Theoria planetarum communis, cui est adjunctus Thebith de motu octavae sphae 
rae, habet stellas fixas adscriptas anno 1246. 
Macellama vixit ante annum Christi 1264, quia ejus opusculo de astrolabio adjuncta 
est tabula fixarum eadem cum illa Magistri Jo. Londinensis. Et auctor Glosse (puto 
Jo. Lond.) scripsit anno 1240. Apogaeum Solis ponit Macellama in 14 */ 2 ° JJ, glossator 
in 27° LL Ponit ingressum © in V 14. Mart. appellatione mensis Romana. Glos 
sator paulo ante et meminit motus octavae sphaerae aucti. Vixit ergo tempore Al- 
meonis. Imo meminit ejus sic: „in diebus Almeonis“. Vixit anno 1220. 
Thebitius motum confinxit accessus et recessus fixarum, propter inaequa 
lem progressum fixarum, et declinationem aliam hodie, quam olim. Arzaquel 
motum centri eccentrici 0 in epicyclo, propter mutatam eccentricitatem. Co- 
pernicus utrique rei animum intendit, sed non una hypothesi. Nam ejus 
corolla intorta composita est ex duobus motibus, uno pro latitudine, altero 
pro longitudinis variatione duplo celeriore. Circellus praeterea in theoria 
Solis variat eccentricitatem et motum augis. At cum mutetur latitudo fixa 
rum, facile est nobis, deserta longitudinis variatione, epicyclum in latum sub 
circulo latitudinis per augem Solis traducto ordinare; fuit nempe et est aux 
Solis ibi, ubi latitudo fixarum variatur. Sed hoc non erit physicum. Ex 
pendamus tamen leges. Quando eccentricitas est maxima vel minima, celer 
rimus est motus mutationis latitudinum, ideoque latitudo mediocris competit 
ipsis articulis; quando vicissim latitudo fixarum est maxima vel minima et 
consistens, celerrima est variatio eccentricitatis. At hodie consistit tam eccen 
tricitas parva quam latitudo seu obliquitas eclipticae, quia ab Almamone ad 
nos per annos 800 non ultra 3y 2 decrevit, ab eodem ad nos aequatio Solis 
non ultra 4 scr. crevit. Et certe observationes non sunt idoneae, ut de 
tantillo testentur; de mutatione eccentricitatis plane non, de obliquitatis mu 
tatione majore concedamus aliquid.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.