80
Plutarchus de Facie
torum est agendum, non ut cum accusatoribus ei qui ad disceptandum ad
venit. Me igitur hodie nunquam eo redigetis, ut rationem reddam eorum, de
quibus stoicos accusatis, nisi prius a vobis poenas exigam ejus rei, quod, quae
supera sunt, infera facitis in mundo. Ad haec Lucius subridens: modo non
nobis, amice, dicam scribas impietatis, quemadmodum Aristarchum Samium
Cleanthes censuit laesarum religionum postulandum a Graecis esse, tanquam
qui mundi focum et Vestam in motu constituerit: quia nimirum vir hic appa
rentias salvare lentaverat supponendo, coelum quiescere, Terram vero per
meare circulum obliquum simulque et circa suum axem torqueri. Nos igitur
nihil pro nobismet ipsis dicemus, at illi, qui Lunam supponunt esse Terram,
rogo, qui magis quam nos supera faciunt infera, cum nos Terram hic locemus
in aere suspensam, quae multo major est quam Luna, quemadmodum id
mathematici ex deliquiis exque incessione Lunae per umbram, applicationis
seu morae magnitudinem dimetientes, (demonstrant). Nam et mirior ipsa Terra,
a majori quippe illuminante, dirigitur umbra, et hujus ipsius (conum pertransit
Luna) tenuem existentem in superiore sui parte et strictum. Hoc ne Homerum
quidem, ut perhibet (interpres), latuit, sed noctem is jaculi epitheto acuti-volan-
tem appellavit, propter umbrae figuram acuminatam. Et tamen ab hoc umbrae
mucrone intercepta Luna vix aegre tribus corporis sui mensuris se explicat.
Perpende, quaeso, quot Lunas Terra aequet, si haec umbram projicit, cujus
trajectus, qua parte is omnino brevissimus, spatium tamen trium Lunarum
aequat. Hoc tamen non attento vos de Luna quidem estis solliciti ne de
coelo cadat (si terrea illa statuatur), de Terra vero ipsa Aeschylus vobis, scilicet,
persuasit, quod Atlas
Terrae polique stet columnam fulciens
Immane stipis pondus humeris sustinens.
Quodsi Lunae quidem (ut objicitis) nihil substat nisi perflabilis aer, qui nulla
facultate pollet supportandi molem aliquam solidam, Terram vero secundum
Pindarum columnae fulciunt laterculis adamantinis statuminatae: eamque ob
causam Pharnaces ipse quidem securus est vaeuusque metu casus Terrarum,
at pro iis trepidat, quibus trajectio corporis lunaris imminet, Aethiopibus et
Taprobaneis, ne tantum ipsos pondus delapsum opprimat. Enim vero Lunae
ad hoc, ne decidat, subsidio venit ipse motus contentaeque volutionis impetus,
ut fit in iis, quae fundae inseruntur, quibus rotationis pernicitas praestat im
pedimentum, ne de funda defluant. Unaquaevis enim res a motu illo, quem
habet a natura tributum, regitur, si nihil interveniat, quod ipsam avertat.
Propterea Luna non regitur a suo pondere, ut cujus illecebrae ad motum a
circumvolutionis impetu discutiuntur. Illud potius nos mirari conveniret, si
Luna ut Terra nostra loco consisteret penitus immobilisque esset. At nunc
Luna quidem causam habet oppido magnam, cur huc in Terram non deferatur,
Terra vero, cum nullum alium motum sit a natura sortita, debuit utique loco
consistere ob solam gravantem materiam. Est autem gravior quam Luna, non
tantum quanto est major, sed multo magis, quippe haec per calorem et exu
stionem, secundum stoicos, levior est facta. Atque omnino ex iis, quae tu dicis,
concludi videtur, Lunam, siquidem ignis est, tanto magis indigere Terra, ma
teria nimirum quam ignis inhabitet et cui adnatus sit, in qua et contineat et
exsuscitet facultatem suam. Nullo enim cogitatu potest explicari, quomodo
ignis aliquis sine materia possit conservari. Dicitis vero vos, Terram sine
fundamento vel radice consistere.
Omnino vero, respondit Pharnaces, quippe cum proprium obtineat et