Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus II)

256 
ASTRONOMIAE INSTAURATA 
in 100 Annis, vt collegit Ptolemaeus, vnum gradum emetiri, nonnun- 
quam vero 66, vt voluit Albategnius; at potius in iplis Artificum Ob- 
feruationibus, procul dubio aliquid latuit vitij, quod fatis inde apparet, 
quia Longitudines earundem Stellarum, quas fe peculiariter obferuaBe 
referunt, non eo modo in ipfo Coelo ab inuicem remoueantur, velut 5 
ipforum pofiulat annotatio, adeo vt tertiae partis, atque etiam dimidiae 
vnius gradus in his a Coelefii difpofitione reperiatur deuiatio, quod 
cuilibet nofiras Longitudinum intercapedines, cum illorum configna- 
tionibus in ijfdem Stellis conferenti, patebit. 
Videmus etiam, quam parum emundlioris diligentiae in his praelii- io 
terint Neoterici, vt vel ex Regiomontani atque iplius Difcipuli Ber- 
nardi Waltheri, Wernerique Obferuationibus publicatis fatis liquet. || 
Neque tamen exiflimem adeo deuias fuiBe Antiquorum circa Fixa 256 
Sidera confiderationes, quin reuera inde colligi poBit, aliqualem his 
fubeBe motus inaequalitatem, quamuis ego hanc externa aliqua de 15 
caufa, atque per accidens contingere, nec merito iplis imputandam, 
cenfeam; Qua tamen de re nondum abfolutam cenfuram pronunciare 
lubet, eam in vniuerfalem Afironomiae pertradlionem referuare, pluri- 
bufque Annis premere, confultius ducens. 
Superefi igitur vt Tabellam addamus per continuam huius Annui 20 
a nobis conitituti motus colledtionem, quantum quouis propofito Anno, 
addendum vel demendum fit Longitudinibus Stellarum ad 1600 Annum 
in Canonica enumeratione praefinitis, confeitim ollendentem, quo mi 
nimo negocio ad quemuis intra quatuor proxima Secula Annum, Fixae 
alicuius a nobis aBignatae pateat Longitudo, Latitudine interea fefe in- 25 
fenfibiliter alterante: cum Eclipticae obliquatio illi (vti oilendimus) an- 
fam praebens, tardiBime mutetur. Statimque pofl hanc Tabellam ipfum 
Abacum rellitutarum Fixarum non modico Labore atque fumtu com 
paratum, offeremus. 
Vtar autem in enumerandis denominandifque Stellis, ijfdem appella- 30 
tionibus, quae e partibus certarum Figurarum Animantium, vel alia 
rum rerum illis ab AntiquiBima vetuilate fuo quodam confilio attri 
butae funt. Licet enim tales imagines reuera Coelo aut Stellis non infint, 
& res haec Ethnicifmum quendam atque fabulofas Poetarum traditiones 
(abflrufae tamen alicuius folertiae inuolucris non carentes) redoleat; 35 
tamen ab ijs, quae plurimorum Seculorum vfu omnibus recepta funt, 
non temere difcedendum arbitror. VetuiliBima fiquidem ell Stellarum 
in certas Figuras defignatio, vt vel ex IOBO, qui an ante Mofen fuerit, 
vel poli dubium efl, apparet. Is enim Pleiadum, Ardluri, atque Orionis t 
facit mentionem, fic quoque AMOS Propheta de Ardluro atque Orione, 40 
loquitur. Idem etiam VetufliBimi quique Poetarum HESIODVS, OR- 
PHEVS, HOMERVS &c. eofque fequuti EVRIPIDES, SOPHOCLES 
& plures
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.