288
' ASTRONOMIAE INSTAURATAE
Modum vero, ex datis Longitudinibus, & Latitudinibus Stellarum,
Afcenfiones recfias, & Declinationes inquirendi, quoniam alias in hoc
Opere fequentibus nonnullis Capitibus, quando res poftulat, indice
mus, & per fe hoc negotium non difficile fit, ab alijs quoque fatis per
tractatum: nolo in eo exponendo hic immorari. Qui volet, ad praefini- 5
tum tempus harum praemiBarum, vel etiam aliarum, & plurium Stel
larum, quo ad AEquatorem, analogiam, iftis ratiocinijs examinet, atque
in numeros deducat; praecifius forte hinc quiddam in annis, duobus
praefuppofitis Seculis, intermedijs, vel proxime antecedentibus, & fe
quentibus, inuenturus, quam fi proportionaliter ad annorum inter- 10
labentium exigentiam, noftris numeris vfus fuerit. Id enim non vbique
locum adamuBim meretur: Differentia tamen non adeo magna inter
cedente.
Confiderant etiam nonnulli Gradus & Minuta Eclipticae, quae his
Afcenfionibus rectis in Meridiei circulo congruenter refpondent, vt 15
conftare queat, cum quo puncto Eclipticae Stella aliqua Meridianum
tranfeat. Id etenim, ad Planetas, qui fimul coincidunt, relatione facta,
Meteorologicis, & Genethliacis Praedictionibus nonnihil conferre ar
bitrantur. Vt igitur eorum quoque defiderijs fatiffiat; non difficile erit,
ex noftro Afcenfionum rectarum Canone, quem Capite primo obii- 20
quitati maximae Eclipticae, a nobis adinuentae fedulo adaptauimus, id-
ipfum peruefiigare. Oblata enim quauis Afcenfione recta, fi haec in
area dictae Tabulae quaefita fuerit, mox in frontifpicio atque latere de-
fcendente locum Eclipticae illi analogum patefaciet. Quae cum per fe
facilia fint, punctum Coeli mediationis, Afcenfionibus rectis Stellarum 25
competens in fuperiori Canone, Afc. Rect. annotare non duxi operae-
pretium.
Quinetiam, fi quis Afcenfiones obliquas, & Defcenfiones certarum
Inerrantium Stellarum, ad quemuis oblatum Horizontem, fcire aueat,
vna cum locis Eclipticae, his refpondentibus, ex datis praedicto modo 30
Afcenfionibus rectis, & Declinationibus, non difficulter voti compos
fiet; modo Triangulorum Sphaericorum ratiocinia, hac de re ab alijs
fatis fuperque explicata, in confilium adhibuerit. Qua de re nimis lon
gum foret hic multis chartas adimplere; alibi forfan dabitur ifta &
fimilia particularius declarandi, atque in Canones redigendi, occafio. 35
Qui volet, aliorum in his veftigia imitetur, licet & haec compendiofiori
indagine aBequi poBibile fit.
Plura quae de Stellis Fixis, vtilitatis alicuius lingularis gratia proponi
poterint, tam vniuerfaliter, quam particulariter, integrum noftrum
Aftrono-||micae infiaurationis Opus, fuo tempore, fi Diuino Numini 282
ita vifum fuerit, plenius & liberalius fuppeditabit; interim haec iftarum
rerum cupidi, boni confulant. Nunc ad CaBiopeae Stellas figillatim &
feorfim