Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus II)

440 
ANNOTATIONES EDITORIS 
complecti videtur, quem propter ingentem ejus ambitum nos in duos tomos 
distribuere coacti sumus, quorum hic partes primam et secundam editionis 
principis continet, tertiae vero in tomo nostro III locum tribuemus. 
Rationem Tychonis mutatam esse, etiam inde elucet, quod per totum librum 
in summis paginis legimus »Tychonis BraheLib. I. De nova stella anni 1572«, 
unde novam illam stellam praecipuum libri argumentum fuisse intellegimus, 
quamquam multas alias res tractat. Majorem autem libri partem inter annos 
1588 et 1592 confectam ac typis descriptam esse, ex rebus, quarum obiter 
mentio fit, satis perspicuum est; neque tamen eodem ordine, quem pagina 
rum numeri exhibent. Primum quidem conscriptum est caput primum, de 
Solaris curriculi designatione, sed hoc finito, cum materiae nondum satis 
congestum esset, aliquot quaterniones praetermissi sunt, et ad capita, quae 
de nova stella agebant, describenda processit typographus. Accidit vero, ut 
nimis relictum esse spatii reperiretur, quod ut expleretur, inserta est appen 
dix de Lunae motu, quam cum ad finem perducere difficile esset, factum est, 
ut vivo Tychone liber absolutus aut editus non sit. At catalogus stellarum, 
qui post capita illa demum de nova stella agentia conscriptus est, plus spatii 
occupavit, quam erat praevisum, quare quaterniones, in quibus locum habi 
turus erat, duplices facti sunt, cum non paginae, sed folia numeris insigni 
rentur. 
Ex epistula Tychonis ad Scultetum d. 7 m. Jan. a. 1600 scripta, ubi illum 
interrogat, possintne Gorlicii reliqui quaterniones typis describi, 1500 libri 
exempla typis jam descripta esse intelleguntur. Mortuo Tychone librum eden 
dum curavit Kepler 1 ; typographo mandata sunt illa de Lunae motu cetera- 
que, quae restabant, appendicem ad finem libri Kepler addidit heredum no 
mine; tandem autumno anni 1602 totus liber lucem vidit illum titulum prae 
se ferens, quem hoc in tomo expressimus. Ad finem exstat index erratorum 
typographi haud sane perfectus neque ipse vitiis carens; quem nos hanc edi 
tionem comparantes qua par est diligentia consuluimus. Cum vero omnino 
princeps editio satis neglegenter descripta esse videretur, aliis quoque locis 
nonnullis, ubi collatis observationibus aut ratione instituta vitia manifesta 
deprehensa erant, quae levi mutatione corrigi possent, emendationes nos ad 
hibuimus, quarum in eo tomo, qui varias scripturas praebebit, rationem red 
demus. 
1 »A Septembri inquisivi eccentricitatem Solis, in quo labore Tycho mortuus est. Mensis 
nobis eo curando dum aegrotaret et sepeliendo mortuo consumtus. Inde usque ad ferias nata- 
litias relegi Progymnasmata, scripsi indicem, concepi notas, quarum aliquae, privatae monitionis 
causa scriptae, postmodum per simultates nostras me non amplius consulto fuerunt ita ruditer 
et cruditer, ut erant a me conceptae, citra omnem necessitatem impressae, consilio, ut ajunt, ne 
haberem ego quo calumniarer« (Kepler, Op. VIII p. 742). — Praeterea in epistula ad Herwartum 
sic scribit Kepler: »Miraberis de mendis in textu. Verum est; aut ego nimium curiosus haeredi 
bus visus fui in alieno, aut haeredes nimis negligentes fuere, ut ideo me ablegaverint et ad typos 
corrigendos non adhibuerint« (Op. III p. 701).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.