Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus II)

torio Holmiensi asservatum, quod exemplo cuidam secundae editionis operis 
Copernici De revolutionibus, quod olim fuit Iohannis Hevelii, alligatum est, 
edidit A. Lindhagen (Bihang tili K. Svenska Vetenskaps-Akademiens 
Handlingar VI 12 [Holmiae 1881]; criticam denique editionem superioribus 
illis nitentem confecit L. Prowe in libro, qui inscribitur Nicolaus Copperni- 
cus, voi. II (Berolini 1884) pp. 184—202. 
ad p. 429,2] Recte praebet editio Lindhageni »230 et sextantem unius«, per 
peram vero »236 et sextantem unius« editio Prowei (p. 195). Ceterum e media 
distantia 9.1743 consequi debuit 2291, et Ptolemaei ratio dat 2301. 
ad p. 429,21] vid. p. 390,4. 
ad p. 430, 19] Haec distantia stellarum fixarum »iuxta Ptolemaicam difpofi- 
tionem« ea est, quam stellis primae magnitudinis tribuit Albategnius cap. L 
(p. 122 Nallino), Terrae semidiametrorum 19000. Alfraganus autem in maxima 
Saturni distantia, i. e. Terrae semidiametrorum 20110, eas ponit (cap. XXI p. 82 
Golius). Quamquam moderatius egerant alii philosophi ArabesTychoni ignoti ; 
saeculo enim decimo »fratres puritatis« semidiametrum sphaerae stellarum 
12000 Terrae semidiametrorum aestimabant (F. Dieterici, Die Naturanschau- 
ung und Naturphilosophie der Araber im zehnten Jahrhundert. Aus den 
Schriften der lautern Brüder [Berolini 1861] p. 32). 
ad p. 435,12] Seneca, Nat. quaest. VII, 17,3: »Hi [cometae] minuunt augentque 
lumen suum quemadmodum alia sidera, quae clariora, cum descendere, 
sunt majoraque, quia ex loco propiore visuntur, minora, cum redeunt, et 
obscuriora, quia abducunt se longius.« 
ADDENDUM. 
Nota f in margine interiore editionis posita, qua ad has annotationes lectores reiciuntur, his 
locis deest: pp. 142,35; 155,37 ; 295,30 ; 300,i et 21; 311,19. 
_ i .... — :... • - ..." - •:
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.