ANNOTATIONES EDITORIS
417
recta calculis male inventa est. Adhibitis observationibus d. 9 Febr. 1591 in
stitutis longitudinem invenimus $9 1° 43', latitudinem 53° 251' A.
ad p. 372,12] Quae in cauda. Latitudinem 50° 411' praebet cod. G, et ex ascen
sione recta et declinatione calculis invenimus 50° 401' A.
ad p. 372,29] Praecedens duarum in cygno (vel potius »in antenna«, ut praebet
Kepler in Tab. Rudolph.) eadem est fortasse, quae p. 373,s ponitur (40 Hydrae).
ad p. 372,3o-3i] Sequens earundem; Informis. Signum TtP dedimus ex cod.
Bodleiano et Tab. Rudolph., cum ceteri Q praebeant. Si hoc verum est, »Se
quens« est 1 Hydrae, at »Informis« agnosci non potest. Sed illud ideo quoque
praeferimus, quod 41 Hydrae (15 Ptolemaei) d. 4 Apr. 1591 observata est.
ad p. 373,40] In codice Bodleiano et Hauniensi Mech. alligato haec addita
sunt: »Idcirco in Australi tractu sunt stellae verificatae 185, in quibus inveni
untur magnitudinis primae 3, secundae 9, tertiae 37, quartae 73, quintae 46,
sextae 17. Quapropter omnes stellae a nobis accurate observatae et restitutae
sunt numero 1000, quarum magnitudinis primae 13, secundae 41, tertiae 163,
quartae 340, quintae 234, sextae 200, nebulosae 9«.
AD STELLARUM INERRANTIUM RESTITUTIONIS
APPENDICEM.
Haec appendix ad vulgi intellegentiam accommodata hominibus indoctis,
qui in astronomia non multum versati essent, scripta esse videtur. Quod
temporis, quo Rudolphus imperator natus est, imprimis mentio fit (p. 382,15),
et loca stellarum 36 ad hoc tempus accommodata in tabulis afferuntur, scrip
tori praecipue propositum fuisse ostendit, ut imperatori ejusque domui adu
laretur. Invenitur autem appendix in uno (quem quidem nos noverimus)
codice Vindobonensi lat. 10707 post Stellarum catalogum. In hoc codice ip
sius Tychonis manu haec scripta invenimus: »Illustri & Generoso Domino
RVDOLPHO CORADVCIO Sacrae Caesareae Majestati a consiliis secretis Et
Imperii Procancellario Dignissimo Dno et Amico honorandissimo ddt Tycho
Brahe Anno 1600 Mense Martio«. Quod autem exemplum ipsi imperatori dona
verat, intercidisse videtur.