100 ASTRONOMIAE INSTAURATAE MECHANICA
DE ALIIS QViBVSDAM INSTRVMENTIS ASTRONO-
MICIS; MIRO COMPENDIO MVLTA EXPEDIENTIBVS, QVJE
NVPER EXCOGITAVI & SVO TEMPORE FAVENTE
NVMINE ELABORARE CONSTITVI.
Q VJE jam antea recenfuimus Iniitrumenta, tam multifariam depidla & ex- 5
plicata, quam poftmodum brevibus indicata omnia jam antea parata in
promptu habemus. Et licet ea fua varietate & copia omnimodis Caeleftium
corporum obfervationibus fatis fufficiant: tamen cum tacite praeviderem
mihi e Dania Patria mea dulciBima migrandi neceBitatem incumbere; ne
haec ftudia tot annis, tantoque molimine, maximoque impendio ufque in ter- 10
tium feptenarium, qui Climadtericus eBe folet, & mutationibus obnoxius,
illaudabiliter defererem, coepi mecum recolere, an non alia quaedam Organa
Aftronomica excogitare liceret, quae paucioribus requifitis omnia ea com
moda & certo exhiberent, quae reliqua ifthic exftrudta; quae etiam facilitate
in alia quaevis loca ea tranfvehendi non deftituerentur; ii forte illa quae iit- 15
hic poBiderem, non fatis cito, & abfque incommodo ad me transferri curare
liceret. Quapropter Divino favore aliquot eiufcemodi nuper adinveniBe cer
tus fum, inter quae Regulae quaedam funt ternae, quae non folum Altitudinibus
Siderum, ut Ptolomaicae iftae, capiendis, fed & Diftantijs eorundem rimandis
fufficient: quaeque apte componi, & in quemcunque locum tranfportari po- 20
terunt. Quin & Armillare Inftrumentum adinvenimus, fefquialtera folum-
modo Armilla conftans, quod non folum Declinationes & Adcenfiones redtas
Siderum fcrutabitur; fed & earum longitudines atque latitudines facillime
pandet; unaque Altitudinibus, & Azimuthis obfervandis, ii in eos ufus rite
difponatur fufficiet. Imo & diftantias Siderum, ii ita eo uti lubuerit, depro- 25
mere non fubterfugiet: iicque omnimodis uiibus hoc unicum par erit, & dis
jungi atque componi, quando placuerit, non difficulter poterit; atque in alias
oras fua theca inclufum & munitum transferri. Incidit infuper & alia ratio
quomodo idem Inftrumentum compendiofiBimum & utiliBimum, per Regulas
oblongas in quadrata & Triangulari forma compofitas & connexas paucis 30
medijs conformari queat, ita ut omnia, quae de priori modo diximus, pariter
largiatur: tum quoque quaedam alia, fi ita vifum fuerit. Habebit autem hoc
prae antecedenti id praerogativae, quod disjundtum & compofitum ardtiore
fpatio & diredliori ciftulae, nimirum oblongae inclufum, adhuc commodius in
alia atque alia loca transportari queat; tum quoque in majori quam ante- 35
cedens, tuto confieri forma: Demum & aliud quoddam imaginatus fum Or
ganum, quod unico Circulo (fieri quia poBe putaret) Siderum tam Declina
tionibus & Adfcenfionibus redlis, quam longitudinibus & latitudinibus, tum
quoque diftantijs, Altitudinibus, & Azimuthis folerter perquirendis idoneum
fit. Quod etiam in quadrata forma, licet non adeo commode, conftruere licet. 40
Quin & poBint haec ipfa in folo femiBe Circuli aut etiam eius tertia vel quarta
parte