118 ASTRONOMIA INSTAURATA MECHANICA
quas tradat materiae Cceleftibus corporibus & influentiis analogae fint.
Ideoque terrefirem Aftronomiam appellare foleo. In hac cognofcendd
tradanddque inde a vicelimo tertio aetatis anno non minus quam Coele-
ilibus occupatus, plurima, tam in Metallis quam Mineralibus, tum
quoque Gemmis & vegetabilibus atque crefcentibus, aliisque materiis 5
huc pertinentibus, hadenus multo labore, nec mediocribus fumptibus
expertus Ium. De quibus cum Illuftribus & Principibus viris, aliisque
praeftantibus & Eruditis, qui talibus afficiuntur, atque eorum cogni
tionem aliquam habent, ingenue conferre, atque nonnulla iis com
municare per occafionem non tergiverfabor; modo mihi de eorum 10
voluntate confliterit, quodque ea fecreta habituri fint. Talia enim vul
garia fieri, nec expedit, nec aequum eft. Neque enim cuivis datum, licet
multi ejufcemodi profiteantur, haec myfteria debito modo fecundum
Naturae exigentiam, innoxie atque utiliter exequi.
Ne paginae fequentes vacarent, placuit addere tres Epiftolas, quas 15
duo praeftantiBimi viri ad me de Aftronomico negotio fcripferunt: qua
rum una efl NobiliBimi & AmpliBimi illius Jacobi Curtii Optim. mem.
Procancellarii antea Imperii: Reliquae duae Johannis Magini Patavini,
ExcellentiBimi apud Italos Mathematici atque Aftronomi: ut vel ex
his aliquatenus pateat, quantam de me conceperint fpem in hac 20
Arte eximii & judicio prae valentes viri: quorum fimilia plura
apud me refervantur. Haec fola addenda putavi, ne ni
mius in his viderer. Ut vero horum atque aliorum
de me praeclarae exfpedationi aliquando
fatisfaciam, fummis viribus 25
annitar; idque faxit
DEUS. ||
SEQVITVR