Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus V)

ASTRONOMIAE INSTAURATAE MECHANICA 
Quem Parca, fatalifque livor 
Morte nimis properata ademtum 
Terris removit. Ille triangulos, 
Ille expolitam Mechanicen dedit: 
Quin Noriberga fabricantem 
Obftupuit, ftupuitque Csefar, 
Agrefte lignum dum medio afpicit 
Volare coelo. Credite pofteri, 
Fugifie cum nato parentem 
Gnofliacis per inane clauftris. 
Quid Daedaleae non facient manus? 
Mensque illa /aero coda jdentiae 
Phoebo, cui divinioris 
Particulam genii Prometheus 
Cceleftis indit? O nimium, TYCHO, 
Beata tellus, quae ingenij tui 
Miracula, atque artes videbit 
Pyronomas, Medicamque dextram 
Morbos in acres. Tu Vraniae quidem 
Princeps catervae; nec minus omnium 
Scientiarumque artiumque 
Nobilium ftudio expolitus. 
O ille felix, cui dabitur tuo 
Ab ore terreni harmoniam globi 
Conferre coelo! ut hic & illic 
Sidera; Jintque fui Planetae, 
Vtrique mundo. Tu Chymica potens 
Arte & metallis, lanificas deas 
Producere incitata vitae 
Stamina, tu vacuam Charontis 
Tranare cymbam faepe jubes. Tibi 
Norvagiae quos frigora, & horridi 
Premunt Triones, atque regna 
Danica cum Sueonis rependent 
Grates merenti (Si qua tamen bonis 
For/'an rependent faecula gratiam, 
Livorque permittat, tuo te 
Pro meritis cumulari honore) 
Te Sontici te Tartareae Jimul 
Gement podagrae mancipia, undique 
Te tabe con/umti querentur 
E patriis abijfie regnis
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.