5
io
15
20
25
30
35
40
8 ASTRONOMIAE INSTAURATAE MECHANICA
loco ea Infirumenta, quae fiderum intercapedinibus rimandis infervi-
unt ordinavi: idque tam pro majoribus quam minoribus difiantiis,
modo fextam circuli partem non excedant, obtinendis: Suntque horum
quae diflantiis debentur numero quatuor, licet & plura in promptu
habeam, quae tam cito depingere atque exfcindi curare non licuit: in
ter quae unum eft, quod fiderum remotiones Texta etiam circuli parte
longe majores ufque in ipfum femicirculum depromit. Tandem quod
dam Infirumentum, quo in nova Anni 1572. fupra modum admiranda
Stelld, quatenus altitudinibus eius in fitu praefertim decliviore deno
tandis collocabatur, ufus Tum, praeter ordinem priorem appofitum eft:
quemadmodum & Quadrans ille ingens, cujus antea memini, quem
prope Augufiam Vindelicorum in horto Confulis optimae memoriae
Pauli Haintzelii, harum artium, dum in vivis eBet, cupidiBimi, ante
plurimos annos extrui curavimus: Qui cum amplius ibi non extet, &
quinquennio tantum durarit, nolui ei inter caetera Inftrumenta, Alti
tudines fcrutantia locum concedere, fed ad calcem ob id repofui. Et
pofi hunc Chalybeum quendam Quadrantem, de quo in anterioribus
egeram, ibi tamen aliter ordinatum. His abfolutis aliorum e meis Inftru-
mentis brevis defcriptio, quae necdum delineata & expolita in promptu
habeo, tandem fubjungitur, ubi etiam additur nonnulla indicatio eo
rum quae miro compendio adhuc elaborare animus efi: Quorum Un
gulorum tam in iis, quae parata ad manus funt, quam aliis Tuo tem
pore per oblatam commoditatem elaborandis pleniorem declaratio
nem impertiar, nunc brevitati fiudens, cum etiam icones eorundem
in promptu non eBent, pauculis faltem quae negotium hoc concerne
bant attingere lubuit. Ultimo tanquam Coronidis loco Globum illum
maximum Orichalcicum, qui mille ftellas Fixas, a nobis fumm£L dili
gentia & praecifione plurimis ab hinc retro annis reftitutas compledli-
tur, efformatum declaramus: quatenus res tam operofa & multiplici
ufui inferviens paucis elucidari poteft. Atque fic Infirumentorum de-
fcriptioni finem imponimus. Quibus omnibus anneximus eorum quae
hatfienus a nobis exantlata funt, atque in pofterum abfolvenda refiant,
nonnullam commemorationem; additis paucis quibufdam Clarorum
Virorum Epifiolis, negotium, quod molimur, commendantibus. Quin
& appendicis cujufdam loco Architedlonica opera, quae ftru&uras in
hos ufus a nobis praecedentibus aliquot Annis ordinatas & confedlas,
oculis patefaciunt, repraefentata & explicita fuperaddere vifum eft.
Quod licet hoc loco non admodum neceBarium quibufdam videri
poBet, fiquidem ii, qui hifce feriam curam adhibere voluerint, atque
fumptibus adminiftrandis pares fint, facile aedificiorum hftc condu
centium, captata praefertim loci oportunitate, rationes per fe adin-
venient: