Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus V)

318 
ANNOTATIONES EDITORIS 
Tychonis d. 31 m. Decembris a. 1596 ad Christianum Frisium Cancellarium 
Daniae data huic et Christiano IV Daniae Regi exempla Epistolarum astro - 
nomicarum, quibus hic libellus alligatus esset, Tychonem misisse intellegi 
mus. Exemplum tale, quod sua manu Jacobo Monavio Vratislaviensi Tycho 
dedicavit, in bibliotheca Universitatis Vratislaviensis asservatur; in biblio 
theca autem Vindobonensi libellus ille solus reperitur. In hoc typis descripta 
est annotatio ad finem adjecta; at in exemplo Vratislaviensi (quod tom. VI 
p. 367 solum commemoravimus) manu scripta est. Instrumenta autem 18, 
quae exhibet libellus ille, eadem sunt, quae in Mechanicis reperiuntur, praeter 
1, 5, 21 (Quadrantem minorem orichalcicum, Quadrantem muralem, Qua 
drantem maximum chalybeum). Nomina quidem supra instrumenta nulla 
apparent, at in exemplo Vratislaviensi supra unamquamque imaginem atra 
mento scripti sunt numeri Romani, qui illis respondent, qui in Synopsi instru 
mentorum Guilelmo Landgravio missa apparent (tom. VI p. 250 sqq.) 1 * * * . Nu 
meri autem ab 1 usque ad 21, quibus, cum instrumenta significare cupit, in 
Mechanicis Tycho utitur, ordinem tantum indicant, quo in hoc opere in 
strumenta subsequuntur. 
Utile erit legentibus descriptiones instrumentorum, quae in hoc libro trac 
tantur, cum iis comparare, quae in Epistolis astronomicis (tom. VI p. 262 sqq.) 
de iisdem instrumentis Latine disseruntur, unde facilius intellegi poterit, in 
quo loco Uraniburgi et Stellaeburgi quodque instrumentum collocatum fuerit. 
Sed facere non potuimus, quin omnes instrumentorum delineationes tertia 
parte minores exprimeremus, quo tamen vix minus perspicuae redditae sunt. 
Septem tamen ex delineationibus in Mechanicis datis antea in aliis Tychonis 
libris datae erant, has vero justa magnitudine expressas in aliis tomis hujus 
editionis praebuimus. Sunt autem hae: 
tom. V p. 16 = tom. IV p. 375 Quadrans orichalcicus 
p. 60 = tom. II p. 251 Armillae aliae aequatoriae 
p. 72 = tom. II p. 249 Sextans trigonicus 
p. 76 = tom. IV p. 370 Sextans chalybeus 
p. 80 — tom. II p. 332 Aliud instrumentum pro distantiis 
p. 84 = tom. II p. 340 Instrumenti eiusdem dispositio pro altitudinibus 
p. 88 = tom. II p. 345 Quadrans maximus prope Augustam Vindelico 
rum exstructus. 
Praeter has divisiones Tychonis per lineas transversales factae atque ejusdem 
pinnacidia (p. 153 sq.) in tom. IV p. 372 sq. descripta sunt, et Uraniburgi ac 
Stellaeburgi Hvenaeque insulae delineationes (pp. 138—150) in tom. VI pp. 289 
—295 reperiuntur, quae omnia illic majore forma delineata sunt. Ut vero edi- 
1 His numeris utentibus nobis instrumenta certius agnoscere licet, quam tom. VI p. 368 
nobis videbamur. Illic p. 250 ,30 Sextans II non is est, qui Mech. fol. A 3 V depictus est, sed hic 
est num. XXIII (p. 260,7 sqq.). Ad p. 251,i6 Sextans V is est, qui Mech. fol. D 3 V , non qui tom. X 
p. 67 depictus est. Ad p. 252,9 et p. 254,5 verba illa delenda sunt, quae uncis inclusimus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.