Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus V)

322 
ANNOTATIONES EDITORIS 
minare. — Ceterum pro »deque ijfdem emendatione« scribendum fuit aut 
»deque ijfdem emendandis« aut »deque earundem emendatione«. 
ad p. 77 ,i 3 ] cf. tom. IV p. 370. 
ad p. 78,2i] cf. etiam tom. X p. 67, ubi sextans talis depictus est, qualis fuit 
a. 1578. 
ad p. 81,3] cf. tom. II p. 332. 
ad p. 85 , 29 ] Pro »ifofceles« scribi debuit »aequilaterum«. 
ad p. 86 , 12 ] cf. tom. II p. 340. 
ad p. 91,i] cf. etiam tom. X p. 36. 
ad p. 93 , 4 ] vid. supra p. 36. 
ad p. 97 , 12 ] Radium invenerat Levi ben Gerson (vid. annot. ad p. 25,39 et 
commentatio Curtzii illic allata). In hujus instrumento pro brachio mobili 
tabula erat quadrata, ad finem vero »tabula cornuta« angulis rotundatis, 
quae cavo oculi inseri poterat, ita ut per foramen in illa terebratum observa 
tiones fieri possent. Ait autem Levi (p. 110) post tabulam cornutam centrum 
visus esse, vicesima palmi parte intra oculum, ut »per experientias multas 
cum maxima diligentia et labore« repperisset. Baculus autem divisus erat in 
palmos quattuor vel plures, quorum qui oculo proximus erat, vicesima parte 
brevior quam ceteri erat; primus autem et secundus ulterius divisi non erant, 
ceteri vero in gradus duodeviginti, quorum unusquisque lineis transversis 
divisus erat. 
ad p. 99 , 20 ] vid. Elucidatio fabricæ ususque astrolabii a Joanne Stoefflerino 
Justingensi. . . nuper ingeniose concinnata atque in lucem edita (Oppen- 
hemii 1513, in 2°). — De Arabum planisphaeriis vid. imprimis L. A. Sédillot, 
Mémoire sur les instruments astronomiques des Arabes (Mémoires pré 
sentées par divers savants à VAcadémie des inscriptions I. 1841). 
ad p. 99,3o] vid. Jo. de Roias, Commentariorum in astrolabium , quodplani- 
sphærium vocant , libri VI nunc primum in lucem editi (Parisiis 1550, in 4°). 
— Reineri Gemmae Tractatus de annulo astronomico . . . et de astrolabio 
catholico (Antverpiae 1550, in 4°, atque iterum 1584). — Gemmae Frisii De 
Astrolabo Catholico liber quo latissime patentis Instrumenti multiplex 
usus explicatur {Antverpiae 1556, in 8 °). 
ad p. 104,19] De Globi mensura cf. supra p. 319. 
ad p. 104,24] A. 1632 Nissæ in urbe Silesiae Globus repertus est et Hauniam 
reportatus, ubi inter res visu dignas in summa admiratione apud advenas 
erat; cf. P. D. Huetii Commentarius de rebus ad eum pertinentibus (Am- 
sterodami 1718, in 12°) p. 81. A. 1728 pernicioso Hauniæ incendio conflagravit. 
— Verba »Dum . . . stabant« versus est hexameter; cf. Vergil. Æn. II 56: 
»Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneres« ; II 88 : »dum stabat regno 
incolumis«. 
ad p. 106,37] Paedagogus fuit Andréas Severini f. Vedel (Vellejus Latine), qui 
postea factus est historiarum Danicarum scriptor insignis. Amicitia et litte-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.