Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus V)

ANNOTATIONES EDITORIS 
339 
quaternione quodam separato formae majoris (Vindobon. lat. 10688 4 ) et e 
tabulae insulae Hvenæ (Vindob. lat. 10688 3 ) parte aversa sumptae sunt. 
Has observationes rudes non dignas esse judicaremus, quae publice ederen 
tur (neque ipsum Tychonem typis eas descripturum fuisse existimari potest), 
nisi quibusdam earum plus ponderis tributum esset, quam vere mererentur, 
et de veritate observationum Tychonis iis nitentes quidam pravissime judi 
cavissent. Omnes itaque has azimuthorum observationes edere nobis placuit, 
quo rectius de iis judicare liceret. 
ad p. 294,4] A. 1671 Picardum, cum Uraniburgi longitudinem et latitudinem 
determinabat, Erasmus Bartholinus certiorem fecit de observationibus azi 
muthorum, quae aedium sacrarum turres ab Uraniburgo conspectae habebant, 
quales praebet codex Hauniensis B (supra p. 294, 7 - 13 , iteratae p. 295, 1 - 7 , et 
p. 296 , 14 - 25 ). Picardus, qui instrumentis longe melioribus quam »radio« Ty 
chonis similes observationes fecerat, libelli sui, qui inscribitur »Voyage 
d’Uranibourg« (Recueil d'observations , Paris. 1693, et in Picardi Ouvrages 
de mathématiques, Amsterod. 1736, p. 72sqq.) capiti quinto (p. 8sq.) alteram 
Tychonis observationum seriem (p. 296) inseruit »e verificata meridiei linea 
denuo diligenter explorati«, priore vero non utitur, quare usque ad hoc tem 
pus haec ignota fuit. Itaque omnium observationum Tychonis et illarum, 
quas fecit Picardus, comparationem hic subicimus : 
Tycho I 
Tycho II 
Picardus 
Diff.T.Iet P. 
Diff. T. II et P. 
Hafnia 
I 70 
0 ' 
M.Occ. 
170 
18P 
I 70 4 / 
30" 
— 4' 
30" 
+ 
14' 
0 " 
Malmogia 
30 
0 
M. Or. 
29 
45 
29 
58 
30 
— 1 
30 
+ 
13 
30 
[Lunda 
54 
30 
M. Or. 
53 
50 
54 
8 
50 
— 21 
10 
+ 
18 
50] 
Coronia 
65 
15 
M. Or. 
64 
42 
64 
59 
50 
— 15 
10 
17 
50 
Helsingburgum 
0 
0 
S. 
0 
17|- S. Or. 
0 
8 
10 Occ. 
+ 8 
10 
+ 
25 
40 
[Helsingora 
17 
30 
S. Occ. 
19 
37 
19 
58 
50 
+ 
21 
50] 
In duabus ultimis columnis numeri ita reperti sunt, ut a meridie per partem 
occidentalem azimutha (0°—360°) numerata sint. In prima serie arcem Crone- 
burgum, non urbem Helsingoram Tycho observasse videtur. Fieri etiam po 
test, ut arcis Helsingburgi magnam turrim quadratam, non aedem urbis sa 
cram, quam in 11' 10" adversus orientem Picardus ponit, respexerit; urbem 
in Mechanicis (supra p. 150,9) »exacte versus Septentrionem« Tycho ponit. 
Picardus quidem differentiis per se satis magnis non multum tribuit, his 
verbis utens: »Mais il faut considerer que les Observations de Tycho cy-dessus 
rapportées se trouvent avec d’autres qu’il avoit faites simplement pour la 
Carte des environs d’Uranibourg, & où l’on reconnoist manifestement par 
l’examen de plusieurs triangles vitieux, que dans ce travail-là il n’avoit pas 
employé son exactitude ordinaire, ou qu’il n’avoit pas encore des instrumens 
propres«. Cum vero a compluribus scriptoribus de his erroribus quæstio 
43*
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.