Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus V)

ANNOTATIONES EDITORIS 
341 
ad p. 295 , 18 ] »Vefter naeß oc kircken paa Hueen«, i. e. promonturium occi 
dentale et templum Hvenae. — Hammer rudera erant castelli in litore sep 
tentrionali insulae (in antiqua lingua septentrionali hamr, Anglo-Saxonice 
hama, i. e. vestimentum; gud-hama, i. e. arma). — »Glomslöff oc it Trae« etc., 
i. e. Glomslöff et arbor quaedam inter Glomslöff et Helsingburgum. — »Lands- 
krone oc Traeit«, i. e. Coronia et arbor. 
ad p. 295, 32 ] Observationes sequentes sicut etiam illae, quae p. 296,18—32 de 
scriptae sunt, in aversa parte tabulae insulae Hvenae (p. 293) inveniuntur. 
ad p. 296,27-32] »Skibene« etc., i. e. naves — arx — templum S. Spiritus — 
turris S. Petri — urbis pars occidentalis. 
ad p. 296,34] »Helfingörs kircke« etc., i. e. templum Helsingorae et mons 
Vedbaek. — »Samme bierg«, i. e. idem mons. 
ad p. 297 , 25 ] »Lagaarden«, i. e. horreum. — »Biergit oc it Trae mod fkoffs 
hoffuit«, i. e. mons et arbor quaedam prope Skovshoved (nomen vici cujusdam). 
ad p. 298,io] »Vefter naeß« etc., i. e. promonturium occidentale et templum 
unum esse videbantur. — »Vndertagen« etc., i. e. praeter extremam illam 
partem (sc. insulae Amagriae), quae est inter Saubby (sive Sundby, ut videtur) 
et pontem, qui navibus ad traiciendum comparatis inservit. Arx Malmogiae 
a templo nonnihil adversus regionem inter meridiem et occidentem sita est; 
tum vero litus prope arcem magis magisque adversus meridiem et occidentem 
deflectit per quartam fere milliarii partem; postea adversus meridiem tendit. 
ad p. 298,17] »Kircke aaddens ende« etc., i. e. extrema pars lingulae prope 
templum et templum. — »Syndtborgs aadde« etc., i. e. lingula prope arcem 
meridionalem usque eo, quo pertinet collis, et templum. — »Bondgarns aad- 
den« etc., i. e. lingula, ubi retia posita sunt, et templum. — »Möllebecks vig«, 
i. e. sinus apud rivum prope molam. — »Aadden« etc., i. e. lingula prope 
»Möllebeck« versus orientem. — »Nörreborgs gierde«, i. e. saepes arcis septen 
trionalis. — »Möllen oc kircken«, i. e. mola et templum. — »Detyderste« etc., 
i. e. extrema pars domus parvae versus horreum et templum. — »Lagaardens 
dör«, i. e. janua horrei. — 
ad p. 299,i] »Fra kircke aaddens ende« etc., i. e. ab extremitate lingulae 
prope templum apud litus usque ad domum. — »Synderborg aadde« etc., i. e. 
lingula apud arcem meridionalem et domus. — »vndertagen« etc., i. e. praeter 
ea, quae sunt inter collem et litus. — »Bondgars aadden« etc., i. e. lingula, ubi 
retia posita sunt, a litore et domus. — »Aadden fra vandet« etc., i. e. lingula 
a mari ab orientali parte rivi prope molam et domus. — »Den nordiste« etc., 
i. e. duorum collium parvorum is, qui magis ad septentrionem spectat prope 
frutices, ubi maxime ad hanc partem inclinant, et domus. — »Hufit oc la- 
gaards dör«, i. e. domus et janua horrei. — »Det lille murede hus« etc., i. e. 
parva domus e lateribus exstructa et columnae Stellaeburgi. — »Malmö oc 
Lund« etc., i. e. Malmogia et Lunda vel quod Lunda esse videbatur; hoc 
satis discernere non potui.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.