Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus V)

342 
ANNOTATIONES EDITORIS 
III. OBSERVATIONES QUIDAM ASTRONOMICA. 
Continet codex Hauniensis Ant. Coli. Reg. 1831 in4° in foliis 5 observationes 
quasdam astronómicas in nonnullis locis Daniae eo consilio factas, ut eorum 
poli elevationes inde eruerentur. Scriptae sunt manu Eliae Olai Cimbri, disci 
puli Tychonis, qui ipse sine dubio observationes instituerat. Idem scripsit 
codicem Vindobonensem lat. 10688 6 , ubi additae sunt observationes paucae, 
quae ab illo codice absunt. Hic is erat, qui a. 1584 Fruenburgum missus erat; 
vid. tom. X pp. 345—348 et hujus tomi pp. 305—308; idem ediderat Diarium 
a. 1586, ad quod descriptionem cometae anni 1585 addidit Tycho; vid. tom. 
IV p. 399—407. 
Ut has observationes, omnes a. 1589 factas, institueret, hortatus eum esse 
videtur Andreas Severini f. Vellejus (Vedel), qui olim praeceptor Tychonis 
fuerat, cum in academiis Germaniae litterarum studio se daret, et amicus 
ejus semper manebat. Habitabat is Ripis in oppido in occidentali Jutlandiae 
parte sito; historicus erat regius et in aede cathedrali Riparum canonicus. 
Daniae historiae, quam conscribere animo volvebat, addere voluit regni ta 
bulas geographicas; apparet autem e Diario meteorológico Tychonis d. 11 
m. Jun. a. 1589 illum et Eliam Hvena simul profectos esse et post tres hebdo 
madas eodem revertisse. Idem ex alio codice Hauniensi, Ant. Coli. Reg. 2336 
in 4°, perspicitur; qui annotationes continet de hoc itinere et de illis, quae ex 
eo effecta erant, factas, quas conscripserunt et Vellejus et alii, inter quos 
Elias. Comparari potest etiam epistula Tychonis d. 20 m. Nov. a. 1589 ad 
Vellejum data. 
Similes observationes a. 1589. 1590. 1592 in Norvegia instituit Petrus Jacobi 
Flemloese, qui ipse quoque discipulus fuerat Tychonis. Inveniuntur hae in co 
dice Vindobonensi lat. 10716 (»Obseruationes quaedam © et stellarum quarun- 
dam fixarum in Noruegia a Petro Jacobo Flemlio factae«). Edidit F. R. Friis: 
Peder Jakobsen Flemles , Tyge Brahes ferste Medhjaelper, og hans Ob- 
servationer i Norge (Hauniae 1904) pp. 12—14. Et in codice Vindobonensi lat. 
10688 4 foll. 2 V et 4 r haec inveniuntur: »Latitudines quorundam Noruegiae lo 
corum a Petro Jacobo Flemlio Anno 90 obferuatae: Regia Arx Agershus & 
Asloia habent 59° 56' (ex ftella Polari et quibusdam alijs fixis). Hammaria in 
ripa maximi profundiBimique lacus Mios fita, quae olim fuit fedes Epifco- 
palis, habet 60° 56 ' (ex ftella Polari et quibusdam alijs fixis). Oppidulum Schea 
59° 23'; Bergae 60' 27' (ex © le ).« Fuerat ille Hvenae ab anno 1578 (vid. tom. X 
passim); a. 1586 Cassellas missus est, ut primam Tychonis epistulam Land- 
gravio perferret (vid. tom. VI p. 40,29 cum annot.); paucis annis post hoc iter 
Hvenam reliquisse videtur et apud Praefectum Norvegiae medicus factus est. 
Hic cum aliquot annos versaretur, Solis et paucarum stellarum fixarum alti 
tudines meridianas observavit, ut septem locorum poli elevationes deter 
minaret; quarum observationum exemplum Tychoni eum misisse patet.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.