22 ASTRONOMIA INSTAURATA MECHANICA
NR
drantis ubique adjacet: adeo ut etiam inferiori fu& parte, AS qu& prominet,
eandem planitiem exacfte refpiciat, & dioptrae cum fuis pinnacidijs huic aequi-
diftent, tum quoque Orthogonaliter infiftant: Alias enim Azimuthorum (ut de
Altitudinibus non dicam) accurata fieri nequiret perfcrutatio. Horizon autem
Azimuthalis (de quo dixi) infra Quadrantem exiftens, adeoque ipfum fuften- 5
tans, per GHIK exprimitur, habens in fe decuBatim ad angulos redtos ful
cimina, ut eo firmior permaneat, atque circa horum angulos communes, in
centro nimirum ejufdem Horizontalis circuli Quadrans totaliter in adaptata
ifthic canali revolvatur. Habet infuper juxta extremitates earundem con
tignationum quatuor cochleas MNOP, quibus totus horizon, adeoque ipfe 10
Quadrans illi infiftens, ita dirigantur, ut hic planum Circuli verticalis cujufvis
ad amuBim imitetur: Ille vero aequilibrium Horizontis: quo utriufque ufus
tam quoad Altitudines quam Azimutha rite conftet. Regula (cujus nonnihil
antea memini) ipfi Quadranti applicata SVT eodem modo fe habet, quoad
fua dioptra & pinnacidia, quemadmodum in priori indicatum eit, nifi quod 15
inferius juxta dioptram S habeat duas anfas, quibus commode manu attolli
& deprimi queat, prout Altitudo obfervanda requirit: tum quoque, ut fuo
pondere alteram Regulae partem TA quafi in aequilibrio detineat. Caeterum
infiftit totum hoc Inftrumentum lapidi Quadrato aliquatenus in lateribus ex
cavato, commodioris ufus gratia, qui per literam Q exprimitur. Is vero co- 20
lumnae lapideae R firmiter innititur, uti ipfa figura haec fatis oftendit. Habet
hic Quadrans prae antecedenti in fua fabrica id commoditatis, quod tam is
quam Horizon cui infiftit, omniaque reliqua huc pertinentia facile disjungi
atque iterum inter fe componi queant, quo ab uno loco in alium portationi,
convenienti theca idoneus fit, cum etiam non tot conftet partibus atque prior, 25
& hae cochleolis hinc inde difpofitis non faltem disjundtionem, fed & facile
pariter, ut antea, compofitionem admittant eandem plane quam prius: Ideo-
que hunc Quadrantem Azimuthalem, appellare foleo portatilem.
USUS ejus cum priori uniformis eft in omnibus ijs, quae per Altitudines ac
Azimutha obfervanda & Geometrice demonftranda, atque hinc in numeros 30
refolvenda veniunt. Sciendum nihilominus, quod hifce duobus Quadranti
bus, ubi exacftiBima obfervatio in aliquota minuti parte requiritur, non ni
mium eBe fidendum: quales funt illae, quae Solaris curriculi reftitutioni in-
ferviunt, ubi res circa minima verfatur, atque fextae, vel ad minimum tertiae
partis unius minuti praecifionem requirit; quam tam parva Inftrumenta, quae 35
unum vel fefquialterum cubitum compledluntur, praeftare nequeunt: Ideoque
ad majora & talibus magis idonea nunc nos conferamus: quae non folum
hanc, quae circa Solem requiritur, fubtilitatem, fed & Parallaxium minutiBi-
marum perveftigationem atque difcrimina (fi qua fuerint) in quovis Ccelefti
Phaenomeno expedient, tum quoque multa alia in obfervationibus tam er- 40
rantium quam inerrantium ftellarum fcrupulofiBime pandent. Exempla tali
um Parallaxium invenient harum rerum cupidi in altero Tomo Progymnafma-
tum