Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Astronomica (Tomus V)

ASTRONOMIAE INSTAURATAE MECHANICA 31 
Vbi juxta 5 & 8, menfae funt, quibus ftudioii mei Aftronomici inter calculan 
dum vel alia huc fpedtantia agendum aBidere foliti. Erant autem in ipfo Mu- 
faeo tales menfae 4. Solebam enim femper ad minimum 6 vel 8 interdum 10 
vel 12. tales fuftentare ftudiofos, undecunque accitos: praeter pueros & juni 
ores eiufcemodi Difcipulos. Intra has menfas cernitur apud 6 7. poft colum 
nam, in medio Mufaei rotundi conftitutam, Globus ille maximus Orichalcicus 
6 pedum in Diametro, quem poftea fuo loco exhibebimus & declarabimus. 
Tandem infra haec omnia juxta numeros 9. 10. 11. fpedlatur laboratorium 
meum Chymicum, quod totum fubterraneum & crypticum erat: in quo 16. 
varij generis & formae adornaram fornaces Pyronomicas. Nam & huic ftudio 
impense, ab ineunte etiam aetate, non minus quam Aftronomico addidtus 
fui; magn&que diligentia, nec parvis fumptibus id excolui. Vltimo juxta pedes 
meos apud numerum 12. recumbit Canis quidam e noftris venaticus, qui ad 
modum fidus & fagax erat. Isque in ea forma & quantitate depidtus, qua cer 
nebatur: non tam Nobilitatis, quam fagacitatis & fidelitatis hieroglyphicum. 
Sicque pidturam univerfam, quatenus in tam parva forma imitari eam licuit, 
breviter expolitam habes: quam tres diverfi & excellentes Artifices mihi de 
pinxerunt. Effigiem meam Auguftanus ille, de quo dixi, pidlor, Architectonica 
ifta, & quae his compraehenduntur, Architectus meus Iohannes de Embda 
Stenwichel effinxit. Quae ver6 fupra illa inftar defcriptionis Regionum & mon 
tium, ubi etiam Sol occidere vifitur, depicta funt, Iohannes de Antverpia pictor 
Regius Coronaeburgenfis appofuit. Quilibet enim ex dictis tribus artificibus in 
hoc ipfo, quod fecerat, prae caeteris excelluit. Demum fuperius juxta RS eft 
effigiei & totius picturae infcriptio, prout vides. 
VSVS huius maximi Quadrantis eft in rimandis accuratiBime Siderum fub- 
limitatibus intra fextam unius minuti partem, collimatione facta per aliquod 
pinnacidiorum e rimula fuperiore & inferiore juxta Cylindri utranque etiam 
circumferentiam hifce analogam: & numerando ipfam Altitudinem in fuper- 
ficie Quadrantis exteriore apud politum eiufdem pinnacidij. Poteft etiam mo 
mentum tranfitus per Meridianum una ab utroque latere, tam pinnacidiorum 
quam Cylindri haberi intermediantibus horologijs accuratis, de quibus dixi 
mus. Quomodo vero ex data Altitudine & momento temporis, quo fidus Me 
ridianum tranfit, adhibito motu Solis, eius locus conftet, Aftronomis notum 
eft. Confifus fum plurimum huic Quadranti in reftituendo motu Solis ex eius 
Altitudinibus Meridianis, intromiBa Cylindri umbra quadrata in interiorem 
partem alicuius e pinnacidijs in quadrata etiam figura umbram 
illam ad amuBim excipiente & comprehendente. Adhibui 
nihilominus & alios magnos Quadrantes jn con- 
filium, ut res tam fubtilis omni erroris 
fufpicione vacaret. 
QVADRANS
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.