TYCHO AD OLIG. ROSENCRANTZIUM 31 DEC. 1598 135
tur Libri mei, in Dania non abfoluti, nec etiam prorfus Wandelburgi.
Paro adhuc alios pro Caelare, quantum otium hoc ferre poterit.
Caeterum hoc infuper incidit, quod antea exciderat, ut te interroga
rem de duobus illis libris Regi veftro offerendis, an id facfium fit, necne.
1 v Si exhibiti funt, cupio fcire, per quem, et quomodo excepti, || et a quo
pofiea accepti, cum is, uti confiat, talibus non afficiatur, quae tamen
omnia parum moror, veluti etiam nullam inde gratiam aut affectavi
aut fperavi, uti neque antea ex tot non fine meo damno meritis ullam
promereri potui, quod pariter ex alto negligo. Sin vero hi libri adhuc
io penes te funt, cuperem eos bene ab iniuria aeris et pluviarum munitos
(quod per lineum cera imbutum facile praefiatur) per hunc Tabellarium
mihi remitti, quo in quibufdam eos recognofcere et locupletare queam,
praefertim quoad fiellarum refiitutionem, et addito deinde tertio quo
dam eiufdem formae et magnitudinis, quem etiam Caefari dedico; om-
15 nes enim tres, praefixo lingulis peculiari Epigrammate, RegiinComitijs
proximae aefiatis exhiberi, Deo volente, procurabo, live per te live per
alium quempiam ex meis, fi tibi id non fuerit commodum. Adiungentur,
uti fpero, quaedam alia ex meis operibus, hifce maiora, ut videant vefira-
tes, fi quos ea cura tangat, me ifihic non fuiBe otiofum, nec tempus inuti-
20 liter collocaBe, nofirofque labores non ob id negligi aut interire, quod
quidam ex ijs eos peBundare conati fint. Habeo etiam alias rationes,
cur fic fieri velim, nec cenfuris contrarijs, undecunque petitis, afficior.
CumDrefdae eBem, adfuit mihi IVARDUS FRISIUS, fratrem Regis
comitatus; is forte tibi nonnulla de me rettulit, aut alijs. Vellem eum
25 fatis attentum fuiBe, ut adhuc plura referre potuiBet, non tam tibi quam
2 r ijs. Si me-||moriam, vel potius facundiam eius inaudivifii, indicatione
pande, et quomodo illa intelle&a acceptaque fuerint. Scis quid velim,
de pluribus etiam, uti et prius rogavi, me (cum tam certus adiit inter
nuntius) commonefacias; Exemplaria omnium librorum meorum,
30 tam alibi quam hic abfolutorum, brevi, favente Deo, obtinebis, ut duo
rum illorum, quos habuifii, iacfiura cum foenore refarciatur. Salutavi
nuper ex te, quamvis non rogatus, Docfiorem HUNNIUM, cum fimul
in arce, una cum alijs ProfeBoribus, a Praefide invitati eBemus. Is te
viciBim refalutat. Quin et alij hic ProfeBores, qui te norunt et plurimi
35 faciunt, falutem tibi dicunt. Inter quos etiam efi Hofpes meus Domi
nus D. IOHANNES IESSENIUS. Vale cum Coniuge tua, mea Nepte,
quam feliciBime, et initantem annum, feliciter inchoatum, quam pro-
fperrime etiam abfolvite, multofque infuper alios. Et his proximis det
Deus, ut vobis ludat ROSENKRANTZIUS [in] aula Parvulus. Saluta
40 Matrem, coniugem, et amicos meos, fi quos abfentia mei adhuc me
mores eBe admittit. Dabantur properanter Witeberga, pridie novi
Anni 1599. Tuus TYCHO Brahe.
[Ex