Full text: Epistolae astronomicae (Tomus VIII, Tomus III)

146 
EPISTOLAE ASTRONOMICA 
propria etiam quadra, fi id magis expediat, vivam. Per Slefiam autem, 
uti opinor, tranfituro, quoniam (veluti intelligo) primum Brandufium 
Pragae proximum occurrit, optarim me ifiac tuas, quae me de hofpitio 
et alijs neceBarijs infiruant, invenire literas. Oportune vero accidit, ut 
hodie fefe offerret quidam auriga Olomucenfis, VALENTINUS MUL- 5 
LER nomine, alias vacuo curru Pragam, unde hifce diebus venit, redi 
turus. Qui cifiam quandam cum meis grandiufculis una cum alijs thecis 
fecum advehit, in quibus efi infirumentum quoddam cocleis difiungi 
et componi || aptum atque tam diffantijs quam altitudinibus fiderum 25 r 
accurate rimandis ferviens, et praeterea nonnulla alia huic exercitio 10 
deputata facile portatilia. Pepigi cum didlo auriga pro decem Ioachi- 
micis, dimidium illi hic folvi, reliquos 5 taleros eum a te accepturum 
promifi. Rogo itaque, ut recepta in tuas aedes hac cifta, velis fidem 
meam redimere et pecuniam hanc aurigae meo nomine numerare, 
quam primum volente Numine advenero, tibi cum alijs mea de caufa 15 
forte alias expolitis nummis reftituendam. Cuperem illo inftrumento 
non faltem elevationem poli, interea dum ibi fum, accurate denotare, 
fed et obfervationi Planetarum, t} ni praefertim tunc acronychij, dili 
genter attendere, cum fit iuxta limites maximae latitudinis boreae, quo 
in loco ante 29 annos me eundem Auguftae Vindelicorum obfervaBe 20 
memini, licet inftrumentis tum non adeo exquifitis infirudtus, ut nunc f 
integra eius peradla fit revolutio, quam in alijs quoque ipfius, quot 
quot interea habere licuit, acronychij s litibus diligenter examinavi, 
uti et in reliquis duobus fuperioribus Planetis, quo Apogaea et Eccen- 
tricitates eorundem exadlius, quam hadienus praeffitum efi, praefiniri 25 
poBint, quod et fatis praecife me aBecutum nihil dubito. Sed de his et 
fimilibus plurimifque alijs coram Deo dante plenius agemus. Scripfi 
etiam magnifico et ampliBimo D. CORADUCIO de occafionibus, cur 
meus acceBus aliquantulum differatur, ut morulam hanc pro fuo can 
dore eo promptius excufatam habeat, cui etiam tanquam fautori et 30 
promotori apud Caefaream Maiefiatem benigniBimo et habeo et per 
petuo me debere agnofco gratias relaturus, fi vires meae ulla ratione 
id unquam fuftinuerint. Vale mi chariBime THADDAE, utque te fa 
num et profperum Pragae inveniam, tuaque defideratiBima frui poBim 
confuetudine, faxit Deus. Dabantur Vitembergae die 26. Feb. ffylo novo f 35 
Anno etc. 99. Tui amantiBimus 
Tycho Brahe. 
Saluta meo nomine quam officiofiBime Dominum BARVICIUM. || 
POST
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.