TYCHO AD IOH. G. HERWARTUM 21/31 DEC. 1599 225
centricitatem O verificaverimus, atque unde haec minutula differentia
in noftra numeratione inter quaeiita Anni 1583 et aliorum quorundam
poftea fubfequentium irrepferit, en habes Progymnafmatum noftrorum
de Aftronomia inftaurata Tomum primum, quatenus rerum noftrarum
5 variae conturbationes et viciBitudines eum hadenus typis complere
permiferunt. Quali Titulo in publicum brevi, favente coelefti Numine,
emittendus, et quae in eodem fuperaddenda reftant, prima circumpofita
charta manifeftat. Illic cap. ftatim primo haec Solaris curriculi reftitu-
51 r tionem concernentia || affatim expediunt. Quae de ([ appendicis loco
io eidem fubnedenda, fuo tempore videbis. Secundum caput reftitutio-
nem affixarum Stellarum accuratiBimam ufque in odavum centena
rium inde ab ipfo fundamento extruit, tandemque canonice recenfet.
Quibus poftea eas, quae defiderantur, ufque ad integrum millenarium
fupplevi. Reliqua voluminis pars de fupra modum miraculofa Anni
15 1572 Stella luculenter tradat. Invenies alias in hoc opere nonnulla ex
ijs, quae prius inter nos ventilata funt, plenius difquifita, et non pauca
alia, quae tuo (uti fpero) arridebunt ingenio. Confule hunc boni, tibi-
que foli referva, donec eundem audiorem et plane abfolutum obtineas,
una cum alijs quibufdam ex meis in hoc genere ftudiorum laboribus.
20 Sphalmata Typographica, quae nonnulla inter revidendum comperi,
tute, qui rem ipfam probe capis, facile reftitues. Vide quid pepererint
ternae ternorum etiam Annorum Solis obfervationes mihi a te bene
vole miBae. Si plures in alijs etiam Aftris live CaBellis live alibi fedulo
fadas procuraveris, neque illae fine foenore redibunt. Intellexi WER-
25 NERUM quafdam a fe habitas animadverfiones coeleftes in publicum
6didiBe, quae fi praeter eas, quas de aeris mutatione vidi, aliquid circa
Phaenomena Aftrorum coelitus denotata habent, et tibi de eo libro quid-
piam confiat, cuperem exemplar mihi aliquantifper concedi.
Pluribus te nunc morari nolo; fed expedo brevi tam ad priores meas,
30 quam hafce refponfionem. Id faltem fuperaddam, inventionemApogaei
et Eccentricitatis ex Obfervatis Anni 1583 a me, prout in libro, quem
nunc mitto, expolitam, mihi magis placere altera, quam deinceps ex
fubfequentibus Annis adhibui; fiquidem aequationis temporis ratio ift-
hic applicata, poftea vero omiBa. Sicque Apogaeum et Eccentricitas e
35 Landtgravianis obfervatis petita redius convenient cum noftra illa
priori (uti dixi) annotatione, licet differentia, quae alias intercidit, nul
lius pene fit aeftimationis. Quam tamen difcrepantiunculam obferva
tiones O hic in Bohemi&, favente Numine, continuandae facile diri
ment; fiquidem .¿Equator 6 ferme gradibus hic altior quam in Dani&
40 ad quadragefimum Gradum extet, et ob id nulla Solis refradio, quae
fenfibus obvia fit, iuxta ipfa .¿Equinodia (prout in Dania fit) fefe in-
finuet.
29
Vale