TYCHO AD SCULTETUM 28 DEC. 1599/7 IAN. 1600 235
latis praetuli, cum meis habito; et de neceBarijs a Cael* Ma te mihi libe-
raliter, quantum haec ferunt difficilia tempora, provifum. Abfum au
tem hic a veftro Gorlitzio vix plus itinere duorum dierum, aeftivo prae-
fertim tempore, ut facilior et crebrior (modo fic volueris) literarum
5 inter nos commutatio fieri poBit. Et fi me aliquando hic invifere tibi
grave non fuerit, advenies non tam exoptatiBimus hofpes, quam Ami
cus antiquus nunquam antiquandus, fed perpetuo mihi futurus cha-
riBimus.
Quoniam vero intellexi Gorlitzij apud vos eBe excultas Typographi-
10 as, quae ftylorum forma et varietate praepolleant, fimulque moletrinas
papyro conficiendae idoneas ibi reperiri, cuperem a te refcifcere, quali
precio quaternio impreBus in forma papyri maiufcula, quam Regalem
vocant, ecudatur, idque in quarto, ita ut munda et nitida fit papyrus,
typi vero partim ex curfiva maiufculd, partim minori et antiqua me-
15 diocri, incidentibus nonnunquam quibufdam tabulis et figuris Geo
metricis, ita ut Exemplaria fint 1500, et quot quaterniones lingulis heb
domadibus abfolvi queant, quidque corredlori idoneo numerandum. ||
13 v Ut vero mentem meam circa haec redtius percipias, appofui unum vel
alterum quaternionem, formam papyri atque impreBionis rationem
20 ofiendentem. Coetera per temetipfum facile capies atque difpones. Da
itaque operam, amantiBime SCULTETE, ut votis meis hac in parte
refpondeat eventus, idque mature refcifcam, quo Exemplaria una cum
pecunia neceBaria, quam tuae fidei committam, ifihuc tempefiive tranf-
mittere queam. Quae illuc primo quoque tempore labore typographico
25 compleri averem, haec ferme funt. In volumine primo Progymnafma-
tum infiaurationis Aftronomicae dimidium circiter Alphabetum hinc
inde defideratur; ideoque quam citiBime fieri queat, convenientibus
locis fupplendum. In libro illo de Cometa Anni 77, quem dudum a me
obtinuifii, fubiunxi poftea Apologetica quaedam fcripta, quae Ham-
30 burgi quidem impreBa funt; fed refutatio cuiufdam Eruditi in Scotia
viri, qui contra eiufdem libri praecipua contenta nonnulla inferre prae-
fumpfit, necdum addita, quae forte quaterniones 16 adimplere poterit.
Praeterea librum fecundum Epiftolarum Aftronomicarum e noftris,
quem paulo antequam Dania exceBi, typis proprijs excudi inchoaram.
I4 r Sed folummodo abfoluto dimidio Alphabeto || mihi inde in Germaniam
emigrandum erat, ficque opera illa ob varias intercidentes irrequietu-
dines intermiBa eft. Reftant duo circiter Alphabeta plus minus typis
pertexenda, idque totum minori illa antiqua, qualem primus Epifiola-
rum tomus iam antea editus (quem proculdubio habes) exhibet.
40 Hos inquam libros iam antea typis nofiris inceptos ifihic apud vos
ad Colophonem opere Typographico quam celerrime diduci poBe, ut
hoc Anno Iubilaeo publici iuris fierent, plurimum exoptarem. Fac igi-
30* tur