Full text: Epistolae astronomicae (Tomus VIII, Tomus III)

358 
EPISTOLA ASTRONOMICA 
fed fiet id, nada, uti fpero, aptiore et tranquilliore commoditate. In- 
terim vellem, ut carmen illud tacitus tibi refervares, nec cuiquam com 
municares; funt enim quaedam in eo, quae minus appofite relata funt, 
nec pro Caelare (ut de me ipfo nihil dicam) fatis decore aut conveni 
enter, de quibus, ubi ijs denuo vacare licuerit, te ingenue admonebo, 5 
vel nofira tranlmutatio id facile edocebit, neque enim dubito, quin pro 
tuo candore, prout etiam nunc polliceris, fis aequi bonique laturus. 
Alterum illud carmen Epicum de VARADINO, cuius meminifti, non 
dum vidi; nec mihi cum Domino MELCHIORE RODERO, cuius 
mentionem facis, ulla hadenus interceBit noticia, neque etiam fcio, 10 
an hic fit, quantum relatione aliorum audio, in Ungaria efi; quare de 
eo et ijs, quae ipfum concernunt, non habeo amplius quod fcribam. 
MELISSUS tandem expedationem et fpem, quam de ipfo concepi 
mus, redemit, miBis, paulo antequam Benatica abirem, ternis ad me 
diverti generis carminibus, quorum Exemplum addam, fi tempus de- 15 
fcriptionem tulerit. Verum ut dicam quod res pofiulat, videtur in hifce 
fegniore vena praeditus || quam alias, live quod haec ingravefcens aetas 133 v 
(efi enim, uti opinor, plus quam fexagenarius) fpiritus Poeticos minus 
alacres et humiliores producat, five, quod tu etiam fateris, ardor ille 
temporum intervallis plus vel minus incendatur, interdumque lentior 20 
evadat. Prae caeteris autem, Epigramma illud primum, quod de me 
lufit, minus vividum nec fatis concinnum apparet, unde hanc mihi 
fumfi audaciam, ut aliqua in eo alterarem, quamvis ne fic quidem per 
omnia arrideat, nec fcio, an is meas animadverfiones tam libenter 
ferat atque tu; quare Epigramma illud, cum alia in mei gratiam hinc 25 
inde concinnata carmina aliquando forte cudentur, omittendum po 
tius duco, quam ut publicatum autori fuo minus fit honorificum, aut 
mea ieiuna immutatio illi ingrata fiomachum moveat. 
De Poematis tuis vel orationibus Philofophicis Imperatori dedican 
dis, non fcio quid confulam, nam licet Caefarea Ma tas erga eruditos 30 
fatis fit beneficax et liberalis, nec refpiciat, cui religionis formae ad 
didi fint, tamen Confiliarij difficiliores funt et lenti in exequendo, mi- 
nufque favent ijs, qui catholicam (uti vocant) religionem non profiten 
tur: fi quid autem in ipfius Maiefiatis honorem confcribere lubuerit, 
fit hoc potius carmen quoddam grave et nervofum, de rebus ab ipfius 35 
AnteceBoribus inde a CAROLO V. et denique a fe ipfo hadenus prae 
clare gefiis, ubi etiam per occationem inter caetera eius Elogia inferre 
poteris, quod Afironomiae infiaurationem ad infiar ALPHONSI illius 
veteris Cafiiliae et Siciliae Regis nofiro aevo benigniBime promoveat. 
Oportet etiam fuccinda aliquot et arguta Epigrammata fubiungere, 40 
nam talibus maxime afficitur Caefar, et brevitate gaudet. Verum haec tuo 
potius relinquo arbitrio, qui redius nofii, quid hic faciendum vel fecus. 
DAVIDEM
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.